Latinitas bona

Ecclesia Sancti Wigberti (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frons occidentalis

Ecclesia Sancti Wigberti (Theodisce: Wibertikirche) ecclesia quaedam catholica est Erfordiae in Germania, via Regierungsstraße 74.

Historia et exteriora[recensere | fontem recensere]

Forum longum Anger, quod olim commercio isatidum serviebat, a latere orientali ab Ecclesia mercatorum, a latere autem orientali ab Ecclesia Sancti Wigberti saepitur. Anno 1210 mentio eius prima fuit. Ecclesia Sancti Wigberti numquam sub capitulo Ecclesiae Sanctae Mariae (cathedralis) fuit - ut omnes aliae paroeciales ecclesiae - sed monasterio Heresfeldae (in Hassia) paruit. Heresfeldenses in Thuringia possessiones multas habuerunt. Ecclesiam hodiernam unius alae saeculo XV construere coeperunt; incohabatur anno 1409 turris chori meridianae structio. Altera turris septentrionalis construi fortasse non in animo fuerat. Inscriptiones in tegulis incisae testimonium accuratum perhibent de diversis constructionis periodis, quae usque ad annum 1475 duravit. Porta occidentalis fenestras parvas duas habet, in quibus Iesus dolorosus et Maria cum infante sub baldachinis in basibus parvis stantes.

Area inter alas prisci Augustinianorum Eremitarum monasterii

Interiora[recensere | fontem recensere]

In oratorii interioribus chorus ab nave longa arcu triumphalis separatur. Sola parochialis ecclesia Erfordiae est, quae omnino arcibus camerata. Arcuum angulorum lapides habent imagines Sancti Wigberti apostolorumque et insignia fundatores, e.g. familie Milwitz. Isti familia gratiae fundendae sunt de reformatione impedita, cum christifideles parochiae ipsi Reformationi pertinaciter annueret. Post annum 1664, cum oppidum a Moguntinis occupata esset, ecclesiae huius privilegia valde augebantur. In area ad septentrionem monasterium erexerunt Augustiniani Erfordiam reversi. Ecclesia tunc coenobialis facta est et serviebat gubernatoribus Moguntinis quoque, qui propinque apud Hortum cervorum sedebant. Id monstrant et subsellia affabre sculpta necnon epitaphia diversa gravionum imperialium velut Philippi Vilhelmi de Boineburg (+1717), nobilis baronis Anselmi Francisci Ernesi de Warsberg (+l760) et Caroli Iosephi Schenks de Schmidburg (+1766). Sacro Romano Imperio exstincto, quando monasterium quoque abolitum est, fanum denuo in statum parochialis ecclesiae redditum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia Sancti Wigberti (Erfordia) spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ναὸς Ἁγίου Βίγκμπερτ (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Sancti Wigberti (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Fons[recensere | fontem recensere]

Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (ed.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen. Band 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 79-80