Ecclesia Sancti Spiritus (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nosocomii antiqui oratorium

Ecclesia Sancti Spiritus (Theodisce: Hospitalkirche), fanum protestanticum non iam in usu, Erfordiae invenitur praeter stratam anulariam pro Georgio Gagarin vocatam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Delubrum ad nosocomium attinebat inter complexum Grandis valetudinarii quod vocabatur. Olim regio extra moenia sita erat haud procul a porta Kraempfertor: structio necessaria fuit quia pristinum valetudinarium media in urbe demolitum erat. Ibi in Foro piscium iam anno 1183 moniales Ordinis Sancti Augustini infirmos curaverant. Anno 1196 eis nova cappella Sanctae Crucis donata est. Tempus breve Franciscani quoque serviebant ibidem.

Anno 1389 valetudinarium omnino reconstructum est alio in loco extra urbis moenia ubi usque ad saeculum XX Erfordienses patientes sartos conservavit.

Nostris autem diebus ecclesia servitio liturgico non iam patet, namque depositorium est Museo laographico propinquo. In muro ecclesiae invenitur solarium vetus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Valetudinarii veteris fanum Erfordiae spectant.