Latinitas bona

Ecclesia Sancti Aegidii (Erfordia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Sancti Aegidii Erfordiae inter plateam Wenigemarkt et Pontem mercatorum sita

Ecclesia Sancti Aegidii (Theodisce: Ägidienkirche) Methodistarum invenitur in centro urbis Erfordiae, in ipso initio Pontis propolarum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mentio cappellae cuiusdam fit anno 1110. Patrocinium Sancti Aegidii habet, qui est Bohemicus sanctus et mercatorum protector. Haud mirum, nam Via Regia trans turris arcum sub turri dilabitur. Cum pons anno 1325 lapideus reconstrueretur, ecclesia ad pontis caput erecta est. In eius pedeplanis tabernae inerant.

Oratorium in primo tabulato est. Reformatione hominibus imposita fanum anno 1525 protestanticum factum est. Communitas nimis eximia mox Ecclesiae mercatorum inserta est, unde aedificium nulli rei bonum magis magisque collabebatur. Tectum et fastigium occidentale anno 1582 corruerunt. Aedes provisorie resuta repositorium et tironum operariorum migrantium hospitium creata est. Demolitioni aegre evasit; contra Ecclesia Sancti Benedicti in altero pontis capite destructa est. Navis ecclesiastica institori Hermann vendita est anno 1827, qui cameras inferiores in tabernas mutavit, ecclesiam in habitacula tabulato addito. Turris 48 metros alta incolumis remansit.

Profanatio infecta redditur[recensere | fontem recensere]

Restaurationibus perfectis anno 1960 aedes in usum liturgicum rursus dispositae sunt. Scalas 128 in altitudinem 30 metrorum turris speculatoriae ascendere maxime commendandum est. De sursum prospectus captantissimi praebentur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Ναὸς Ἁγίου Αἰγιδίου (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Sancti Aegidii (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Sancti Aegidii Erfordiensem spectant.