Ecclesia Nativitatis Domini Opocensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Ecclesia Nativitatis Domini Iesu Christi

Ecclesia Nativitatis Christi Domini Salvatoris Nostri[1] (Bohemice kostel Narození Páně) est una duarum ecclesiarum Catholicarum Opocznae (Bohemice Opočno), in urbe Bohemiae orientalis. Usque ad annum 1950 erat ecclesia conventualis ordinis fratrum Capuccinorum, hodie est ecclesia filialis ecclesiae parochialis Sanctissimae Trinitatis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monasterium Capuccinorum coepit extrui Opocznae anno 1673, fundante illud comite Ludovico de Colloredo. Ecclesiam anno 1678 Joannes Franciscus de Talemberg, episcopus Reginae-Hradecensis, consecravit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 419.
  2. Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 419.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Nativitatis Opocensem spectant.