Ecclesia Grundtvig

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Ecclesia Grundtvig
Aspectus a nave interiori a choro

Ecclesia Grundtvigiana, in vico Bispebierg Hafniae Daniae sita, est aspectu inusitato, rarissimum templi expressionistae templum et una ex clarissimis civitatis ecclesiis.

De constructione[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae est nomen Nicolai Frederici Severini Grundtvig, philosophi Danensis. Ut construeretur, certamen fuit quod vicit Petrus Klint. Prima petra deposita est Primo bello Orbis terrarum consumpto, die 8 Septembris 1921, et constructum est aedificium ad annum 1926, quamquam ultima opera intus et aedificia continentia vix anno 1940 confecta sunt a Caro Klint (vulgo Kaare), filio illius.

Petrus Klint per ecclesiam Grundtvig architecturae elementa commisit. Architectus visitavit ad consilium suum more maiorum danensium plurimas ecclesias, ex quibus imitatus est formas traditas constructionis, materias, ornamentaque. Klint iunxit formas modernas geometricasque expressionismi latericii cum lineis classicis tendentibus ad caelum styli Gothici. Per coemeterium vici Bispebierg, ad portam maximam ecclesiae, ampla via praetexta arboribus ducit, quae cum aedibus symetricis adiacentibus fere conformant axem perspectivae barrocum.

In constructione maxime praevalet frons occidentalis, qui confertur organo musicae vel operi occidentali (Westwerk), quod abscondit campanarium altum 49 metra. Ad struendam navem mediam Klint creavit duplicem apicem pyramidalem gradatum superstantem tympano, talem qualia saepe videntur in ecclesiis danensibus, sed novo modo interpretatus est.

Naves mensuris amplis sunt; Hallenkirche est omnino longa 76 metra, larga 35 metra, media navis autem alta 22 metra. Interna, Gothico aspectu, 1800 homines continere possunt. Aedes constituitur sex miliis milium laterum flavorum, quae sunt materia more Danensi.

Dum aedificatur ecclesia, vicus incolarum circumcingens erectus debebat circumdare et illustrare templi praesentiam. Presbyterium ibi situm est.

Ecclesia hodie[recensere | fontem recensere]

Aspectus navis a septentrione

Ecclesia potest visitari a peregrinis annum, etiam extra horas cultus. In aede etiam organum constructum a Marcussen & Søn (vulgo Marcussen filiique) canit.

Influentiae[recensere | fontem recensere]

Reykiavicae, in capite Islandiae, invenitur ecclesia Hallgrímskirkja, aedes erecta paucos annos post ecclesiam Grundtvig, in qua compositio stylorum Gothicorum modernorumque facta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Grundtvigianam spectant.
  • Pagina interretialis officialis (Danice)