Jump to content

Ecclesia Divinae Sapientiae (Patavium)

E Vicipaedia
Apsis ecclesiae

Ecclesia Divinae Sapientiae est ecclesia Patavii sita, veterrima in hac urbe.[1]

Titulus ecclesiae

[recensere | fontem recensere]

Titulus ecclesiae huius duplex est: in pagina interretiali dioceseos Patavinae habetur titulus lingua Italiana S. Sofia in Padova, ad sanctam Sophiam martyrem se referens, atque Latine S. Sophiae (Divinae Sapientiae) ad Divinam Sapientiam.[2]

Ecclesia haec e lateribus aedificata est. Antiquissima pars aedificii est sacellum parvum in forma triconchi, saeculo septimo vel octavo exstructum. Chorus saeculo undecimo aedificatus est, reliqua vero pars ecclesiae duodecimo. Campanilla saeculo decimo quarto addita est, saeculo decimo quinto vero concameratio.[3]

Aedificium hodiernum inusitatum est eo quod apsem duplicem habeat: apsis enim minor latitudini chori respondet, apsis vero maior – latitudini totius ecclesiae, unde et naves laterales magis magisque angustae fiunt et in fine oblique clauduntur.[3][4]

  1. Church of Santa Sofia, Padua - padova.com [in interreti], www.padova.com
  2. S. Sofia in Padova S. Sofia [in interreti], Chiesa di Padova, 16 Iunii 2025
  3. 1 2 Suitner Nicolini, Ioanna (1991) Vénétie romane. [Gallice vertit] Norbert Vaillant, La nuit des temps 76. 351 pp. Saint-Léger-Vauban: Zodiaque. ISBN 978-2-7369-0188-2
  4. Chiesa di Santa Sofia, Padova [in interreti], Chiesa di Padova - Giubileo 2025, 5 grudnia 2024