Ecclesia cathedralis Cantuariensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cathedralis ex aditu urbano visa.

Ecclesia cathedralis Cantuariensis,[1] Cantuariae in Cantia sita, est una ex veterrimis clarissimisque aedificiis Christianis in Anglia, Situs Hereditatis Mundialis pars. Aedificium est cathedralis Archiepiscopi Cantuariensis, hoc tempore Iustini Welby, ducis Ecclesiae Anglicanae et universalis Communionis Anglicanae capitis et signi; qui, in rebus nationalibus et internationalibus versans, plurima ex eius officia episcopi dioecesani Episcopo Suffragano Dubrensi concedit, hoc tempore Trevor Willmott.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cathedra Augustini in Cathedrali Cantuariensi.

Christianitas in Imperio Romani saeculo tertio potens fiebatur, et auctoritate, Augustino Hipponensi saeculo quarto converso, firme crescebat.[2] Primus cathedralis episcopus fuit Augustinus Cantuariensis, olim abbas Sancti Andreae, Abbatiae Benedictinae Romae; qui, aliis dioecesibus in Anglia conditis, archiepiscopus factus est. Missus erat a Gregorio I Papa anno 596 missionarius ad Anglosaxones. Cathedralem anno 597 condidit, Iesu Christo Salvatori Sancto dicatam.[3]

Cathedralis Normannica post prolationem ab Ernulfo et Conrado effectam.
Vitrum tinctum in Cappella Trinitatis.
Corona Becketiana in orientalissima cathedralis parte interiori.
Fons ornatus in navi positus.
Campana Magnus Dunstanus appellata.

Augustinus Abbatiam Sanctorum Petri et Pauli extra moenia urbana condidit, quae tandem Augustino ipso iterum dicata est, et multa saecula fuit sepulcretum archiepiscoporum insequentium. Abbatia est Situs Hereditatis Mundi Cantuariensis pars, cum cathedrale et Ecclesia Sancti Martini Cantuariensis, antiquissimo mundi Anglici templo Christiano.[4]

Cathedralis, anno 597 condita, omnino refecta est ab anno 1070 ad 1077. Pars orientalis, saeculo duodecimo ineunte magnopere aucta, modo Gothico post incendium anno 1174 plerumque refectus est, cum maioribus productionibus orientalibus ad concursum peregrinatorum fanum Thomae a Becket vicitantium accommodandum, intra cathedralem anno 1170 necati. Navis et transepta Normanna usque ad saeculum quattuordecimum supererant, cum ad spatium structurarum praesentium creandum everterentur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice rite Cathedral and Metropolitical Church of Christ at Canterbury, vide Crockford's Clerical Directory
  2. Dudley 2010:23.
  3. Canterbury Cathedral: A Virtual Tour.
  4. Labadi 2013:170.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
  • Babington, Margaret. 1955. The Romance of Canterbury Cathedral. Raphael Tuck.
  • Cook, G. H. 1949. Portrait of Canterbury Cathedral. Londinii: Phoenix House.
  • Oyler, Thomas H., et Arnold Fairbairns. 1910. The parish churches of the Diocese of Canterbury, with descriptive notes ... Sketch of Canterbury Cathedral. Londinii: Hunter and Longhurst. Textus apud Internet Archive
  • Fremantle, W. H. 1900. Canterbury Cathedral. Londinii: Isbister. Textus apud Internet Archive
  • Keates, Jonathan, et Angelo Hornak. 2013. Canterbury Cathedral. Scala. ISBN 9781857590272.
De historia et architectura
  • Britton, John. 1821, The history and antiquities of the metropolitan church of Canterbury. Londinii: Longman. Textus apud Internet Archive
  • Collinson, Patrick, Nigel Ramsay, et Margaret Sparks, edd. 1995-2002. A History of Canterbury Cathedral. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 019820051X.
  • Dudley, Colin Joseph. 2010. Canterbury Cathedral: Aspects of Its Sacramental Geometry. Xlibris Corporation. ISBN 9781450060226.
  • Extracts from ancient documents relating to the cathedral and precincts of Canterbury. 1881. Londinii: Mitchell and Hughes. Textus apud Internet Archive
  • Foyle, Jonathan. 2013. The Architecture of Canterbury Cathedral. ISBN 9781857597011.
  • King, Richard John. 1861. Handbook to the Cathedrals of England. Southern division, part 2: Chichester, Canterbury, Rochester. Londinii: John Murray. Textus apud Internet Archive
  • Newman, John. 2013. Pevsner's Buildings of England, Kent: North and North East. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300185065.
  • Owen, Walter Tallant. 1891. Bits of Canterbury Cathedral. Novi Eboraci: Comstock. Textus apud Internet Archive
  • Somner, William, et Nicolas Battely. 1703. The antiquities of Canterbury. Londinii: R. Knaplock. Textus apud Internet Archive
  • Willis, Robert. 1845. The Architectural History of Canterbury Cathedral. Londinii: Longman (Textus apud Google Books) Textus apud Internet Archive
  • Withers, Hartley. 1899. The Cathedral Church of Canterbury. Ed. 3a. Bell's Cathedral Series. Londinii: George Bell. Textus apud Internet Archive
  • Woodruff, C. Eveleigh, et William Danks. 1912. Memorials of the cathedral & priory of Christ in Canterbury. Novi Eboraci: Dutton. Textus apud Internet Archive
De rebus singulis
  • Blick, Sarah. 2005. "Reconstructing the Shrine of St. Thomas Becket, Canterbury Cathedral." In: Sarah Blick et Rita Tekippe, edd. Art and architecture of late medieval pilgrimage in Northern Europe and the British Isles. Lugduni Batavorum: Brill.
  • Farrar, F. W. 1897. Notes on the painted glass of Canterbury Cathedral. Aberdoniae: Aberdeen University Press. Textus apud Internet Archive
  • James, Montague Rhodes. 1901. The verses formerly inscribed on twelve windows in the choir of Canterbury cathedral. Cantabrigiae: Deighton Bell. Textus apud Internet Archive
  • Michael, M. A. 2004. The Stained Glass of Canterbury Cathedral. Scala Arts and Heritage Publishers. ISBN 9781857593655.
  • Morris, John. 1890. The tombs of the archbishops in Canterbury Cathedral. Cantuariae: Edward Crow. Textus apud Internet Archive
  • Sparks, Margaret. 2007. Canterbury Cathedral Precincts: an historical survey. Cantuariae: Dean & Chapter of Canterbury. ISBN 9780950139203.
  • Sparks, Margaret, et Karen Brayshaw. 2011. The Library of Canterbury Cathedral. Cantuariae: Friends of Canterbury Cathedral. ISBN 9780906211632.
  • Stahlschmidt, J. C. L. 1887. The Church Bells of Kent: Their Inscriptions, Founders, Uses and Traditions. Elliot Stock. OCLC 12772194.
  • Weaver, Jeffrey. 2013. The Ancestors of Christ Windows at Canterbury Cathedral. Angelopoli: Getty Publications. ISBN 9781606061466.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cathedralem Cantuarensem spectant.