Ebenbitar

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ebenbitar
Res apud Vicidata repertae:
Ebenbitar: imago
Nativitas: 1197; Benalmádena
Obitus: 1248; Damascus
Patria: Andalusia

Officium

Munus: botanista, Medicus, pharmacologist, pharmacist

Ebenbitar,[1] nomine brevi Arabico بن البيطار Ibn al-Baiṭār (natus anno circiter 1190 ad Benalmádena prope Malacam; Damasci mortuus anno 1248) fuit medicus scriptorque in lingua Arabica de simplicibus medicamentis. Nomen breve Arabicum بن البيطار Ibn al-Baiṭār eum "filium veterinarii" fuisse attestat. Hispali in urbe studia medica persecutus est sub tutela Abu al-ʿAbbās al-Nabātī, qui commentarios in Materiam medicam Dioscoridis composuit. Ebenbitar itinera per Africam septentrionalem anno fere 1220 incipiens usque in Aegyptum pervenit, ubi herbarius iuxta sultanum Meledinum factus est. Quo dominium suum in Syriam promovente, Ebenbitar Damasci habitare et laborare coepit. Ibi mortem obiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

De limonibus tractatus Embitar Arabis: titulus editionis 1602
  • Tafsῑr Kitāb Diyūsqūrῑdūs (commentarius libri Dioscoridis De materia medica)
  • Kitāb al-mugnῑ fῑl-adwiya al-mufrada (libellus de simplicibus medicinis)
  • Kitāb al-ǧāmiʿ mufradāt al-adwiya wa-'l-aġḏiya (opus maius de simplicibus medicinis)
    • De limonibus, separatim Latine versus, ex hoc opere extrahitur

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita in titulis editionum Latinorum 1583 et 1758. "Embitar": titulus editionis 1602. "Beitarides" hic legis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebenbitar spectant.