Ebbsfleet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ora maritima Pegwell Bay sub rupibus patens ubi milites Romani, duce C. Iulio Caesare, castra sua in insula Britannia primum posuerunt. Vicus Ebbsfleet dextra parte ad fundum latet; sinistra parte videntur officinae energeticae iuxta Rutupias

Ebbsfleet (Anglosaxonice Ypwines fleot) est vicus parvus Cantii in Anglia ad extremitatem meridianam insulae Tanati situs. Hoc loco Romani duce Caesare anno 54 a.C.n., irruptionem in Britannia facientes, castra posuerunt quorum vestigia ab archaeologis anno 2017 reperta sunt. Eodem loco (fide Chronicorum Anglosaxonicorum sub anno 449) advenerunt invasores Angli Hengistus et Horsa.

Ebbsfleet vicum paulo maiorem Rutupias trans canalem Wantsum[en] spectat ubi Romani duce Claudio anno 43 p.C.n. conquisitionem Britanniae inceperunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebbsfleet spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "6640312" apud GeoNames • Vision of Britain