EC Juventude

Esporte Clube Juventude, saepius simpliciter Juventude, est turma pediludii urbis Caxiae Australis in civitate Fluvii Magni Australis. Animal tutelare est Periquito, psittacus viridis speciei vulgaris Brasiliensis. Tempore recenti in prima nationis serie ludit. Maxima victoria est poculum Brasiliense anni 1999.
Historia
[recensere | fontem recensere]
EC Juventude die 29 Iunii 1913 ab advenis Italis condita est. Est una e turmis antiquissimis pediludii Fluvii Magni Australis et antiquissima omnium Brasiliensium, quarum initia Italis debentur. Modo mense postquam condita esset, die 20 Iulii 1913, Juventude ludum primum habuit cum FC Serrano, quam 4:0 vicit. Etiam 23 ludis sequentibus ad 8 Martii 1915 omnibus vicit. Anno 1919 foedus pediludii Fluvii Magni Australis iniit. Anno postea, lusores quosdam ex Uraquaria locavit modumque agendi seminegotialem firmavit.
Anno 1920 certamen urbanum Caxiae Australis natum est et usque ad 1953 mansit, victrice Juventude quater et vicies. Eius maxima aemula fuit Grêmio Esportivo Flamengo, quae anno 1935 condita quinquies titulum certaminis assecuta est. Ex eo tempore pugna „Fla-Ju“ facta est maximum condimentum rerum pediludicarum urbis Caxiae Australis. Iam ludo primo ambarum, die 4 Augusti 1935 in certamine urbano facto, Flamengo seniorem turmam 3:1 devicit.
Anno 1971 rebus fisci Brasiliensis labentibus turmae pediludicae Caxiae Australis maximum discrimen inierunt. Aemulae societates Flamengo et Juventude salutis causa mense Decembri convenerunt in unam, cui nomen fuit Associação Caxias de Futebol vel ACF; quae nigro et albo habitu satis honeste egit, bis locum quartum in eius anni certamine civili et bis anno 1975 consecuta. Incommoda vero fuit consociatio, et post certamen 1975, praecipue opere Juventude, resoluta est. Id breve tempus satis fuit ut cum Grêmio Porto Alegre primum ludum "in vivo" et cum coloribus per televisionem Brasiliensem transmissum haberet (eventu 0:0). Qui autem viderunt, ei haud lusum fuisse ut occasioni decuisset ferunt.
Flamengo vero nomen in Sociedade Esportiva e Recreativa Caxias do Sul mox mutavit, sed vulgo plerumque Caxias nuncupabatur. Die 11 Decembris 1975 in Poculum Praefecti primum renovata est vetus aemulatio Fla-Ju. Juventude notis 1:0 aeumulum adhuc nomine ACF utentem vicit. Primum Clássico Ca-Ju Martio 1976 habitum est cum ambae turmae in ludo certaminis civilis ad Estádio Alfredo Jaconi nulla victrice (0:0) convenirent.
Annis 1977-1979 Juventude primum particeps certaminis nationalis facta est, successu minimo; nam campi inter 64 et 94 turmarum semper in ignobilibus locis mediis exibat. Annis quoque 1986 et 1987 Juventude primum ordinem consecuta est. Vero per hos annos aemula societas Caxias, quae prius anno 1976 ad certamen Brasiliense pervenerat, eventum meliorem habere solebat.
Auream quasi pluviam intulit anno 1993 societas cibaria Parmalat, quae post decem annis conturbata est, sed eo tempore alias quoque turmas in pediludio Europaeo et in Formula 1 possidebat. Anno 1994 Juventude rursum secundum locum certaminis civilis cepit et modo 18 mensibus post consociationem factam in primum ordinem nationalem rediebat.
Anno 1996 Juventude bis in ludo finali certaminis civitatis praeceps cecidit (0:3 et 0:4) turmae Grêmio Portus Alacris. Post modo duobus annis rursum in finale Campeonato Gaúcho pervenit, sed nunc notis 3:1 domi et 0:0 foris turmam SC Internacional Portus Alacris vicit titulumque certaminis Civitatis Fluvii Magni Australis assecuta est, qui societati Juventude primus honor alicuius magnitudinis fuit. Anno proximo Poculum Brasiliense Caxiam Australem relatum est, victa in finali societate clara Botafogo Urbis Fluminensis. Eo titulo licentiam in Copa Libertadores ludere primum assecuta est; primo tamen ludo eiecta est. Anno 1999 Juventude ius ludendi in Série A perdere debebat, sed ob numerum turmarum eo anno per ignominiam usque ad 115 distentum manere potuit.
Anno 2007 Juventude post 13 annos continuos ex Série A rursum cecidit. 2009 altius in Série C et 2010 in Série D recedit.
In Série A rediit cum Série B 2020 locum tertium ceperit, sed fine Série A 2022 vicesima fuit et in Série B exire debuit. Continuo secundum locum Série B 2023 adepta rursus primam seriem adiit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- pagina domestica
- "Templos de Futebol: Estádio Alfredo Jaconi" - de proprio turmae stadio