Jeepney

E Vicipaedia
(Redirectum de Dzipni)
Salire ad: navigationem, quaerere
Jeepney Philippinicum.

Jeepney (vox Anglica; Philippinice dyipni) est parvum laophorium quod in Insulis Philippinis passim adhibetur et publicae utilitatis vehiculi[1] munere plerumque fungitur. Haec vehicula primitus confecta sunt e vehiculis ab exercitu Americano post bellum mundanum secundum relictis. Vocabulum jeepney est verbum compositum, ex commixtione vocum Anglicarum jeep et jitney effectum. Haec vehicula nota sunt propter varia vividaque ornamenta pictoria et frequentiam vectorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: public utility vehicle, ut in forma plurali -"PUBLIC UTILITY VEHICLES"- in raedis ipsis de quibus hic agitur legi potest.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!