Dystus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Dystus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°23′0″N 24°7′0″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Cyme-Aliberium

Dystus (Graece: Δύστος) est lacus, vicus et pristinus demus Euboeae in Graecia 5080 incolarum (status: 2010). Sedes demi fuit Crieza. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Cymae-Aliberii demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1]


Antiquitate Dryopes Dystum inhabitaverunt. Annis 1950 societas electrifica Graeca electrificinam vaporariam ad lacum prope urbem Aliberium construxit aqua ex lacu ad refrigerandum utens. Annis 1980 pars lacus rudere repleta est ad agros ac pascua augenda. Denique anno 2000 pars lacus densissimis imbribus se recreavit. Pisces ac volucres inveniuntur; lacus nunc a "Ramsar Convention" protectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae