Dyscravia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dyscravia[1] est dysgraphia substitutionis vocis, genus perturbationis scribendi in qua homo affectus litteras miscet sonos denotantes qui inter se differunt per eorum proprium vocis (exempli gratia, scribere tomus pro domus vel gena pro cena). Ex hac lacuna oritur ratio conversionis intra rationem per quam phonema ad graphema convertitur in parte cognitiva ad conversionem proprietatis vocis phonematum in graphemate dicata, parte distincta intra viam conversionis phonematis ad graphema. Haec lacuna imminutiones rationis auditoriae vel effectionis orationis non consequitur. Fieri potest cum medio graphemico prorsus incolumi, phonologico expressionis lexicone, phonologico expressionis medio, et statione allographica; pars quae proprietatem vocis pro scriptura tractat varie imminui possunt sine lacunis in aliis viae conversionis partibus. Dyscravia coniungi potest vel non potest a consimili imbecillitate legendi, sicut dyslexia, in qua litterae consonantes usitatius sine voce cum voce dicuntur, et vice versa.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gvion et Friedmann 2010.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gvion, Aviah, et Naama Friedmann. 2010. Dyscravia: voicing substitution dysgraphia. Neuropsychologia 48:1935–1947. ISSN 18733514. Doi 10.1016/j.neuropsychologia.2010.03.014.