Dustinus Pedroia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pedroia Augusto 2012.
Pedroia pro Tibialibus Rubris Bostoniensibus contra Baltimore Orioles die 2 Augusti 2009 battuit.
Dustinus Pedroia pro Tibialibus Rubris Bostoniensibus contra Toronto Blue Jays battuit.
Pedroia anno 2008.

Dustinus Ludovicus Pedroia (natus Dustin Luis Pedroia Terrae Silvestris Californiae 17 Augusti 1983), etiam Laser Show, Muddy Chicken, et Pedey nominibus per ludibrium datis appellatus, in basipilae lusu est Americanus Tibialium Rubrorum Bostoniensium Basipilae Lusus Foederum Maiorum custos stationis secundae. Praemium Lusoris Pretiosissimi Foederis Americani accepit ac All-Star quater est, qui quattuor Manicas Aureas unumque Praemium Percutoris Argenteum accepit. Alumnus est Universitatis Civicae Arizonensis.

Pedroia battutor validissime Augusto 2016 ludebat, ad summum in cursu brevi trium lusuum veniens, a 25 ad 27 Augusti, cum tuto in undecim battutionibus continuis battuit, paene aequans monumentum foederis maioris duodecim battutionum continuorum ictu unius stationis (monumentum a tribus lusoribus ex 1902 habitum). Per cursum brevem, ei fuerunt decem singula unumque duplex, stationem domesticam bis attinxit, aliosque domum ter coegit. Semel per cursum ambulavit, ergo stationem tuto attinens per duodecim conatus.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Browne, Ian. "Pedroia's AB hit streak ends 1 shy of MLB record". MLB Advanced Media, LP .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pedroia, Dustin, cum Edward J. Pelaney. 2009. Born to Play: My Life in the Game. Novi Eboraci: Simon Spotlight Entertainment. ISBN 978-1-4391-5775-6, ISBN 1-4391-5775-8.
  • Verducci, Tom. 2011. The Muddy Chicken Hits It Big: Loud swing, louder mouth, even louder results: That's the story of Dustin Pedroia writ small. In a lineup of stars, nobody has played a larger role in the success of the Red Sox—or inspired better nicknames—than their 5' 8" second baseman. Sports Illustrated, 15 Augusti, p. 29.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dustinum Pedroia spectant.