Aegroto dum anima est spes esse dicitur

E Vicipaedia
(Redirectum de Dum spiro spero)
Insignia principatus Schwarzburg-Rudolstadt: "Dum spiro spero"

Verbis Ciceronis saepe alluditur quae ad Atticum anno 49 a.C.n. scripsit: "Ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius fuit, sperare non destiti."[1] Eadem sententia etiam linguis vernacularibus exprimitur, e.g. Francogallice

Dum spiro spero[recensere | fontem recensere]

Sigillum civitatis Carolinae Meridianae: "Dum spiro spero"

Sententia quae fortasse iam aevo Ciceroniano proverbialis fuit recentius verbis brevioribus Latinis reperitur Dum spiro spero. Quae locutio in insigniis principatus Schwarzburg-Rudolstadt et in sigillo civitatis Carolinae Meridianae[2] inscribitur.

Notae[recensere | fontem recensere]