Duan Chengshi
Appearance
Duan Chengshi, litteris Sinicis 段成式, qui anno 863 mortuus est, fuit praefectus urbis Jizhou (hodie Ji'an provinciae Jiangsu) et auctor operis varii et celeberrimi cuius titulus est Youyang zazu, scilicet "Offae miscellaneae a monte You". Duan Chengshi anno 803 natus est, patre Duan Wencheng consiliario principali, in urbe Linzi, olim caput civitatis, quae hodie est regio urbis Zibo provinciae Xantoniae.[1]
Opera
[recensere | fontem recensere]- Youyang zazu ("Offae miscellaneae a monte You")
- Shuofu, opus in fragmentis servatum
- Luling guanxia ji, opus deperditum
- (cum Li Shangyin et Wen Tingyun) : Sanshiliu ti zhangzhou
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Youyang zazu 酉陽雜俎 "A Table Full of Miscellaneous Writings from South of Mt. You"" apud chinaknowledge.de
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carrie E. Reed, "Motivation and Meaning of a "Hodge-podge": Duan Chengshi's "Youyang zazu"" in Journal of the American Oriental Society vol. 123 (2003) pp. 121-145 JSTOR
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |