Latinitas nondum censa

Dryades (Terra Media)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dryades Terram Mediam relinquunt.

Dryades[1] (Quendi, Sindar, Eldar) est nomen datum alfis in operis de Terra Media, a Tolkien narratis. Sunt dryades populus immortalis.

Nomina Dryadum[recensere | fontem recensere]

Nonnumquam dryades nominantur primi nati, nam a creatore universi (Eru Ilúvatar) primo creati sunt. Dryades seipsis Quendi nominaverunt (quod significat "qui loqui possunt" vel "loquentes" lingua Quenya), nam cum creati sint, soli erant, qui loqui possent. Oromë nominabat alfos Eldar (hoc est populus stellarum).

De natura Dryadum[recensere | fontem recensere]

Saepe dicuntur dryades creaturae pulcherrimae et sapientissimae esse. Musicam et carmina amant, pulchris cantant vocibus. Memoriae et somnia dryadibus tam vivae quam vita sunt. Dryades etiam sensus meliores habent. Immortalitas dryadibus data est: nec senectute nec morbo moriuntur. Luctu autem adeo afflicti, ut voluntatem vivendi perdant, aut si gravissima violentia sauciati sint, corpora sua (quae hröar nominant) relinquunt, animis (fëar nominatis) tamen in terra manentibus olim per reincarnationem nova corpora obtenturis. Hominum rursus animas mundum post mortem relinquere putant – quid praeterea eis contingat incertum esse. Hoc maximum inter alfos hominesque discrimen.

Dryades mythologiae Germanicae pristinae in Germania moderna duas creaturas fabulares diversas facti sunt: Verbum "Elfe" plerumque creaturam fatae similim, verbum "Elf" plerumque ens fabulare statura humana (sicut in libris Tolkien) significat.

Gentes Dryadicae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad dryades spectant.