Dromos Achilleos

E Vicipaedia
Sinus Tendrensis et Dromos Achillis (in parte inferiore)

Dromos Achilleos[1] (Graece Δρόμος Ἀχιλλέως[2], scilicet Cursus Achillis), vel Tendra[3], est insula Ponti Euxini, et reapse lingua terrae a terra continente freto tenui separata. In septentrionali maris parte sita est, ad regionem Chersonensem pertinens. Sinum Tendrensem[4] a principali maris parte separat. Insulae longitudo 65 chiliometra, latitudo maxima 1,8 chiliometra est. Inhabitabilis est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii Hist. nat. IV 83, 5; Pomponii Melae Chorographia II 6; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 560.
  2. St. Byz. s.v.; Ἀχιλήιος δρόμος, — Her. IV 76.
  3. Mathiae Petri Katancsich[hr] Orbis antiquus ex tabula itineraria quae Theodosii Imperatoris..., vol. I, Budae 1824, p. 227; vel lingua terrae Tendrovskaia, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тендровская коса..
  4. Russice Тендровский залив.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°14′24″N 31°37′48″E • OpenStreetMap • GeoNames
  • Realencyclopädie (Theodisce)