PSR B1257+12 b

PSR B1257+12 b, vel Draugr,[1] olim PSR B1257+12 A,[2] est planeta extrasolaris, a Terra 2300 annos luce mensos per constellationem Virginis distans, anno 1994 inventus, qui circum pulsar PSR B1257+12 movetur. Est intimus planeta ex systemate(d) (ante c et d), periodo orbitali circiter 25 dierum et semiaxe maiore 0.19 UA. Massam habet plus minusve duplae Lunae (∼1.63 M☾), similem massae Ganymedis. Talis massa Draugr facit minimum planetam extrasolarem adhuc inventum, et fortasse unicum planetulum extrasolarem notum. Hoc corpus caeleste, cuius semiaxis maior est circa dimidia pars semiaxis maioris Mercurii, ob ingentes vires aestuales probabiliter semper idem latus stellae suae praestat. Anno 1997 planeta creditus est falsa imago esse vento pulsaris creata, sed haec hypothesis deinde contradicta est.
Quamvis stella eius sit degener, brevissimum spatium ubi planeta movetur temperaturas relative mites patitur, comparabiles hiemi Europaeo. Nihilominus, fortis ventus stellaris pulsaris haud faciliter corpus tam parvum et campo magnetico tam debili suam atmosphaeram tenere sinit, quae aquam in liquido statu servare vel superficiem sufficienter protegere a radiatione ionizanti possit. Praesentia ergo vitae, saltem sicut novimus, probabilissime non consideranda est.
Pro vana curiositate animadvertendum, quamvis corpus irradiationem(d)(en) a sua stella maiorem capiat quam Mars a Sole et tantum 11 K minorem (∼266 K[3]) quam Tellus, luminositas(d)(en) in superficie (putatā sine atmosphaera seu sine nubibus) comparanda est pallidae Lunae plenae in Terra. Hoc fit quia quum in systemate solari nostro maxima pars energiae ad planetas per lucem visibilem transmittatur, in systemate PSR B1257+12 calor maxime per radios X et γ transfertur, lux autem visibilis tantummodo minima pars est totalis radiationis captae.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Final Results of NameExoWorlds Public Vote Released. . Unio Astronomica Internationalis. 15 Decembri 2015
- ↑ In principio, quum nomina systematica ad planetas designandas dum abessent, planeta PSR B1257+12 A recensebatur.
- ↑ Extrasolar Visions - PSR 1257+12 A
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad PSR B1257+12 b spectant. |