Draco (signum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Draco est etiam certum genus signorum militarium in exercitibus Romanorum usitatum.

Forma ususque descripti sunt in Ammiani Marcellini rebus gestis [1] hisce verbis: Eum (sc imperatorem) post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum, ut hoc visu insolito hostibus terrorem ingentem inicerent. Milites, qui hoc signum gesserunt, draconarii dicti sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae 16.10

Nexus interni