Latinitas nondum censa

Donaldus Adamson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Padlock-skyblue.svg
Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.
Wikidata-logo.svg Donaldus Adamson
Res apud Vicidata repertae:
Donaldus Adamson: imago
Nativitas: 30 Martii 1939; Cestrensis comitatus
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: biographer, historicus litterarum, Interpres, Rerum gestarum scriptor, Scriptor, literary critic, archaeologus
Patronus: Collegium Wolfson

Memoria

Laurae: Venerabilissimus ordo Sancti Ioannis, Ordo pro Merito Melitensi, Knight of the French Order of Academic Palms, Fellow of the Society of Antiquaries, Fellow of the Royal Historical Society, Fellow of the Chartered Institute of Linguists, Fellow of the Royal Society of Literature

Donaldus Adamson (in Culcheth Cestriae olim Lancastriae natus die 30 Martii 1939) est historicus, philosophus, et criticus Britannicus.

Vita

Educatus Mancunii, gradum doctorale a collegio Magdalenae Oxoniensi adeptus, Lutetiae in Collegio Ludovici Magni docuit, deinde in Universitate Londiniensi. Postea socius collegii Wolfsoniani in universitate Cantabrigiensi designatus est.

Plures libros de historia Francogallica, de historia Londinii, et de litteris Francogallicis scripsit, praecipue de Balzac et de mythistoriis eius Comoedia Humana, et de Blasio Pascali philosopho. Fabulae illius Balzac et Maupassant Anglice vertit.

Inter fautores musei bibliothecaeque Britannicarum numeratur.

Habitat Cantium et Cornubiam, una cum uxore.

Honores

Adamson est socius nonnullarum societatum eruditarum, velut Regalis Societatis Litterarum, Regalis Societatis Historicae, Societatis Antiquariorum Londinensium. Praeterea magistratu quodam Londini in urbe functus est nec non honorem in Corporatione Coriarorium Londinensium adeptus est. Etiam est eques Venerabilissimi ordinis Sancti Ioannis et Ordinis palmarum academicarum Francici; atque cruce Ordinis pro Merito Melitensi decoratus est.

Opera (selecta)

Eruditio
Versiones

Nexus externi

Notae