Domus ad Campum herbosum et cardinalem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium in platea Anger; in recessu ad sinistram videtur turris Ecclesiae Ursulinarum
Monumentum in honorem imperatoris Russiae
Curtis interna

Domus ad Campum herbosum et cardinalem (Theodisce: Haus Zur Grünen Aue und Kardinal) aedificium historicum est in platea Anger, Erfordiae (Anger nr. 6).

Historia[recensere | fontem recensere]

Fontes de origine huius domus desunt. Incendium anno 1660 quassans aedes destruxit. Nomen duplex indicat unionem duarum domuum. Possessae sunt a negotiatoribus isatidis tinctoriae et a cerevisae fabricatoribus quibusdam, inter quos nominentur Klaus et Michel Möller, Hanas Ludolf, Baltzer Kranichfeld. Delineatio contigui coenobii Ursulinarum anni 1706 ruinas arsas clare monstrat.

Pars lignea palatii baroci antiquissima anni 1707 est. Domus, quam plures nobiles inhabitabant, in cursu temporis separabatur in oeconomicam partem transversalem, curtem septentrionalem et apertam aream horticulturae equitationisve in meridie.

Annis 1801/02 pars antica secundum genus historismi adstructa est: paulum ante illustrissimus tabaci fabricator Triebel praedium a vidua gravionis de Bellmont emerat.

Interna tectoriis, pavimentis, ianuis perpulchris fulgent. Omnia valde similia sunt alae orientali Castelli Vimariani, i.a. scalis pulchris quae a Gentz nomen ducunt.

Hospites[recensere | fontem recensere]

Iam ante mutationes architectonicae sub aegide domni Triebel factae homines maximi momenti hic conveniebant. Secrete sponsalia inierunt Carolina de Dacheröden et Gulielmus von Humboldt. Actrix Carolina Jagemann et Ioannes Volfgangus Goethe ibidem hospites erant quoque. Sed etiam de peregre venerunt hospites: anno 1806 princeps Borussicus Ludovicus Ferdinandus hic pernoctavit, antequam in urbe vicina Rudolphopoleos mortuus est. In Congressu Erfordiensi imperator Russiae Alexandrus I sedem hic habuit qui promptus erat ad excipiendum imperatorem Francogallorum Napoleonem Bonaparte. Ostiola magna pro palatio erecta sunt quae custodes imperatoris Sarmatici equitantes intrare potuerunt.

Ab anno 1813 usque ad Primum bellum mundanum sedem habuit hoc in loco castrorum Erfordiensium praefectus Borussicus. Anno 1845 venit rex Fridericus Gulielmus IV cum uxore. Tempore Rei Publicae Vimarianae domus scriptorium rerum socialium sartum et tectum servabat. Pars transversalis anno 1927 demolita est; pro ista parte aedificium administrativum alterum adiunxerunt. Post Secundum bellum mundanum praefectus Sovieticus usque ad annum 1952 aedificium occupavit. Postea (usque ad medium annorum 1990) institutum chartographicum hic erat.

Restauratio et obelisci erectio[recensere | fontem recensere]

Annis ab 2002 ad 2004 cuncta restauranda curavit Opus fundatum quod dicitur a Jutta Heidemann. Sculptor Christianus Paschold in tympano barocas figuras Aurorae Hecatisque refecit quae anno 1718 commemoratae anno 1840 ibidem positae sunt.

Horti modo novo instituti sunt ab Erfordiensi hortulano Lenz. Mediis in saeptis obeliscus lapidis arenacei positus est, in quo quattuor aerati clipei historica memorant. In uno visibilis est effigies imperatoris Russiae. Quod monumentum tota in Erfordia unicum esse videtur de imperatoris Russici commoratione in urbe.

Hodie in complexu architectonico argentaria, scriptoria, habitationes sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steffen Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt. Geschichte und Geschichten, Essen 2013, p. 112-113.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

wikidata