Domus ad Arcam Noë et Castellum Sancti Angeli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus in via Sancti Michaelis, Erfordiae

Domus ad Arcam Noë et Castellum Sancti Angeli (Theodisce: Haus zur Großen Arche Noah und Engelsburg) aedificium historicum est media in Erfordia in via Michaelisstraße 38.

Cunae bibliothecae Erfordiensis[recensere | fontem recensere]

Amplonius Rating de Berka, studiorum universitatis rector, inde ab anno 1392 manuscripta multa hac in domu colligi iusserat. Itaque, aliis sescentis voluminibus privatis additis, fundamentum bibliothecae clarissimae Medii Aevi Germanici ortum est: Bibliotheca Amploniana quae nostris diebus in bibliothecam universitariam Erfordiensem inserta omnibus peritis patet.

Officina typographica[recensere | fontem recensere]

Postea officina typographica Melchioris Sachse hic aperta est, ubi e.g. Sacrae Scripturae a Martino Luthero in conversione Theodisca emendatae anno 1522 et Liber popularis d-ris Fausti prelis mandabantur. Faustum ipsum hic habitavisse ferunt. Media in fronte praevalet insigne familiae Sachse et uxoris Elisabethae Lange; clipei effigiem Iesu Christi et Simonis Petri demonstrant.

Functio hodierna[recensere | fontem recensere]

Universitas Erfordiensis inauguravit die 2 Octobris 2000 centrum conventus et hospitium conclavium 17. Inter has aedes et contiguum Collegium Maius invenitur angiportus Furthmühlgasse, per quam ingressus mox perveneris ad parvam insulam amoenam in flumine Hierae sitam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]