Domus Veritatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Domus Veritatis[1] est secta Cogitationis Novae Franciscopoli Californiae ab Anna Rix Militz secundum dogma metaphysicum Emmae Curtis Hopkins anno 1887 condita.[2] Quae primum fuit ministerium acroases, libraria, et alias res habens. Rix, mox nupta, iter per Civitates Foederatas fecit, cum ministerium Franciscopoli ab Harrietta Hale Rix sorore administraretur.[3] Annis 1890, ministerium Domus Veritatis appellari coepit, et ante 1903 erant in Civitatibus Foederatis octo distinctae domus veritatis, quae institutiones paene solum mulieres attraxerunt.[4] Secta periodicum Master Mind ab anno 1911 ad 1933 protulit.[5] Praesidium sectae Alamedae Californiae hodie invenitur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Home of Truth.
  2. "Our History", The Home of Truth.
  3. Keller, Ruether, et Cantlon 2006:760-761.
  4. Satter 2001:103–105.
  5. Dresser 1919:232.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dresser, H. W. 1919. A history of the new thought movement. T. Y. Crowell Company.
  • Keller, R. S., R. R. Ruether, et M. Cantlon. 2006. Encyclopedia of women and religion in North America, Volume 1. Bloomingtoniae: Indiana University Press.
  • Mosley, Glenn. 2006. New Thought, ancient wisdom: the history and future of the New Thought movement. Philadelphiae: Templeton Foundation Press. ISBN 1-59947-089-6. ISBN 978-1-59947-089-4.
  • Satter, B. 2001. Each Mind a Kingdom: American Women, Sexual Purity, and the New Thought Movement, 1875–1920. Berkeleiae: University of California Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]