Domus Valentiniana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Domus Valentiniana sive Dynastia Valentiniana quattuor imperatores generavit, qui Imperium Romanum Occidentale inter annos 364 et 392 ac Imperium Romanum Orientale inter annos 364 et 378 moderabantur.

Per matrimonium imperatoris orientalis Theodosii I, qui Theodosianam domum inchoavit, ad filiam ambae domus iunctae sunt. Eis Galla Placidia nata est, cuius filius Valentinianus III imperator occidentalis factus est (425–455), ultimus prognatus ambarum domorum. Heredes eius usque ad finem VI. saeculi inter nobiles Constantinopolitanos numerabantur.