Domus Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Domus Romanus

Domus Romanae habebant multa cubicula: atria, alas, cubicula, culinam, exedram, peristylium, tabernas, tablinum, triclinium, et vestibulum.

Cubicula[recensere | fontem recensere]

Atria[recensere | fontem recensere]

Atrium iacet propter ianuam et vestibulum. Est umbilicus domi et magnus est. Atrium habet compluvium et impluvium et parietes decorantur speciosis picturis.

Cubiculum[recensere | fontem recensere]

Cubicula sunt parva conclavia dormitoria.

Culina[recensere | fontem recensere]

Culina est parva et sublustris. Impletur fornaculis et saepe ancillis. Cibus in culina servatur.

Exedra[recensere | fontem recensere]

Exedra est magna et propter peristylium. Parietes et sola decorantur contortulis picturis hortum et volucrum.

Peristylium[recensere | fontem recensere]

Peristylium est cavaedium porticibus circumdatum, in quo saepe sunt etiam piscinae, statuae, silani, plantae.

Taberna[recensere | fontem recensere]

Tabernae sunt aediculae viae oppositae, in quibus variae res venduntur.

Tablinum[recensere | fontem recensere]

Tablinum est cubiculum pecuniae, tabularum, et imaginum. Solum tesselatum saepe est.