Domus Latina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Domus Latina, condita a Doctore Gaio Licoppe praeside Fundationis Melissae, die 16 mensis Decembris anno 1989, est oecus in urbe Bruxellarum in quo sodales Fundationis Melissae se congregant tempore fixo ad linguam latinam exercendam usque ad annum 2005 quo sessiones Circuli Latini in Domo Erasmiana fuerunt.

Carmen in honorem Domus Latinae[recensere | fontem recensere]

Ad celebrandam Domum Latinam recens conditam, vates Alaenus Divutius hoc carmen pepigit[1]:

DOMUS LATINA BRUXELLENSIS.
Hic nova Roma latet, sed non tacet inter amicos,
hic prisci lente renovatur lingua Latini.
Hic loquitur Gaius, Tulli Ciceronis ad instar,
respondentque omnes puro sermone Quiritum !
Floribus hic Latii carpit nova mella Melissa,
quae sparget longe trans oras oceanosque
qua nova stella micans, expellet clarius umbras.
Rivulus hic tenuis reddet tibi, Romule, Thybrim.
Huc recreato orbi redeunt Saturnia regna.

Notae[recensere | fontem recensere]

Alia loca in Belgica ad Latinitatem Vivam colendam[recensere | fontem recensere]