Domus Oldenburgensis
Appearance
(Redirectum de Domus Glücksburgensis)

Domus Oldenburgensis[1] est familia regnatrix, quae a comitibus et ducibus Oldenburgi originem ducit. Ab anno 1448 ad annum 1863 reges Daniae fuerunt (et Norvegiae Sueciaeque, dum illae in unione cum Dania fuerunt). Rami iuniores domus Oldenburgensis in Russia (ut domus Romanovia Holsatiensis Gottorpensis) annis 1762—1917 regnaverunt et in Suecia annis 1751—1818 (domus Holstein-Gottorp).
Domus Glücksburgensis[2], qui in Dania ab anno 1863 et in Norvegia ab anno 1905 regnat, in Graecia autem annis 1863—1974 regnavit, etiam ramus domus Oldenburgensis est; e ramo Graeco et Carolus III rex Britanniarum cum familia ortus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Henrici Praetorii(d) De clementia domus Oldenburgensis erga subditos; Christophorus Andreas de Imhoff, De eo quod justum est circa galeam, Altorfii Noric. 1726, p. 40. Stemma Oldenburgicum, — Eggerti Olai filii(is), Islandia expergefacta ad jubilaeum Daniae et Norvagiae quod in memoriam regiminis stemmatis Oldenburgici…, Hauniae 1749.
- ↑ Ioannes Gustavus Droysen, De succedendi lege haeredibusque legitimis in regno Daniae, Ienae 1851, p. 4; Claudii Fleury(fr) Historia Ecclesiastica. Vol. LXXI. Ab anno Christi 1721. usque ad annum 1724., Augustae Vindelicorum 1783, p. 449.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |