Domus Baumbachiana (Mainingia)

E Vicipaedia
Museum Baumbachianum Mainingiae

Domus Baumbachiana (Theodisce: Baumbachhaus) museum litterarum est Rudolpho Baumbach et aliis scriptoribus dedicatum Mainingiae, in via Burggasse nr 22 situm.

Historia[recensere | fontem recensere]

Museum est institutum in habitatione pristina poetae, cuius opera isto tempore vulgata dilectaque erant. Baumbach iuventutis tempus ibidem egit (annis inter 1846 et 1860), quo revenit anno 1885 studiis in terris alienis perfectis. Coepit esse scriptor independens. Volumina eius in prosa et in metris facta optime congruebant legentium praelectiones. Varia opera eius notis musicalibus addita sunt. Poema quoddam praetitulatum Ehre, Freiheit, Vaterland cantus corporationum studenticarum notissimus fiebat. Cantilenam de raeda flava (Hoch auf dem gelben Wagen) pharmacopola Henricus Höhner anno 1937 exaravit in verba Baumbachiana.

Domus modesta duorum tabulatorum opus craticium est saeculo XVIII constructum. Quod anno 1816 avus Rudolphi Baumbach emerat. Inhabitabatur adhuc usque annum 1920. Anno 1921 omnia in posssessionem urbis venit, quae museum et litterarum et regionalis historiae inaugurari iussit.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Visitatores spiritum Baumbachianum sentiant, cum conclavia supellectilibus originalibus ornata gradu lento transeant. Diurnaria Leine Graef excitata est, quando die inaugurationis pepigit verba haec: "Ecce in mensa rotunda calami et stili plumbati, adversus hirneae cerevisiales saepe vacuefactae; epistulae et autographa originalia quoque permotioni nostrae sunt." Diaetae aedium principalium ostendunt imagines Mainingiae veteris necnon suppellectiles et effigies epocha Biedermeier (i.e. ante annum 1848) ortas. Inde bene potueris resentire genus vivendi istius temporis.


Admirentur documenta originalia etiam de aliis auctoribus, qui in regione Mainingensi ab saeculis inter XVIII et XX degebant: Fridericus Schiller, Jean Paul, Adolphus Schaubach et Ludovicus Bechstein. Restaurationibus confectis camerae in domu postica (ubi invenitur et bibliotheca privata) spiritum Baumbachianum ubique spargunt diffunduntque. In area ante domum statua poetae erecta est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Domus Baumbachiana ad Kranichfeld, ubi natus poeta

Externi nexus[recensere | fontem recensere]