Domus Baumbachiana

E Vicipaedia
Domus Baumbachiana, visus exterior

Domus Baumbachiana (Theodisce: Baumbachhaus) domus natalis scriptoris Germanici Rudolphi Baumbach est in oppido Kranichfeld in Circulo Weimarer Land, Germaniae. Inest museum quoddam et invenitur in area Baumbachplatz nr 1 medio in vico.

Baumbach et Kranichfeld[recensere | fontem recensere]

Apud tiliam ingentem reppereris museum de poeta Baumbach, ubi et natus est iste homo. Familia eius duos annos post filii partum Mainingiam commigravit, quam urbem Baumbach reliquit studendi causa Lipsiam et Herbipolim petiturus. Annos migratorios educatorios peregit tamquam magister privatus: tunc erat artificis periodus fecundissima! Tergesti textum notissimum scripsit de vehiculo flavo quodam (Hoch auf dem gelben Wagen) cuius manuscriptum hic in Kranichfeld servatur. Tergesti creatum est carmen praesertim in Slovenia notissimum praetitulatum Zlatorog de certa fabula Alpium Iulianarum, ibidem collectio cantilenarum titoli Lieder eines fahrenden Gesellen quoque exarata est. In earum illustrissimis cantibus de stabularia quadam ad tilias (Lindenwirtin) agitur.

Anno 1885 Baumbach in Thuringiam revenit, ubi usque ad mortem mansit. Tum titulum honoris probuli aulici accepit. Oppidum natale anno 1893 ultimo visit, postquam civis honorificus anno 1892 creatus est. Mainingiae invenitur altera Domus Baumbachiana, item cum museo adiuncto.

Aedes[recensere | fontem recensere]

Anno 1435 aedium mentio prima fuit; inde eas inter antiquissimas oppidi casas numerari constat. Pluries reconstruebantur; anno 1999 inauguratio musei facta est. Tempore Rei publicae democraticae Germanicae consilia de domu ruinosa demolienda erant. Amici rerum Baumbachiarum persuaserunt praesidi Rei publicae foederatae Germaniae Gualterio Scheel, ut auxilio veniret. Cui homini politico cantus citatus de raeda flava cordi fuit.

Tiliam ante domum annorum 350 esse fertur. Hodie expositio de Baumbach diversis expositionibus ad tempus institutis ornatur et domus facta est locus conventuum variorum circulorum (e.g. studentium).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Domus Baumbachiana (Mainingia)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Musei domestica pagina