Domitia Lucilla

Domitia Lucilla minor alias Domitia Calvilla[1] (nata anno incerto, mortua post 155 et ante 161) fuit mater imperatoris Marci Aurelii et uxor Marci Anni Veri filii Marci Anni Veri maioris et fratris Faustinae maioris. Ipsa ditissima familia nata filia erat Publii Calvisii Rusonis consulis anno 109 (unde etiam Domitia Calvilla appellata est) et Domitiae Lucillae maioris. Praeter Marcum Caesarem filiam quoque habuit Anniam Cornificiam Faustinam.

Vita
[recensere | fontem recensere]
Ditissimae rei familiaris heres Domitia Lucilla quae plures figlinas possidebat (signum eius cum nomine multis lateribus impressum ab archaeologis in Italia inventum est[2]) Annio Vero nupsit cui filium Marcum mense aprili anni 121 peperit et filiam anno proximo. Ille post praeturam anno 124 obiit nec illa alterum maritum sumpsit sed vidua mansit, liberorum educationi devota. Postquam iussu Hadriani Antoninus Pius Marcum adoptavit Domitia filium suum in domum Augustam secuta est et cum illo usque ad mortem vixit[3]. Obiit tamen antequam Augustus fieret anno 161.
De moribus
[recensere | fontem recensere]Primo libro Meditationum Marcus Aurelius, Lucillae filius, quae a propinquis, magistris, deis didicit et notavit enumerabat. De matre laudat frugalitatem et liberalitatem, pietatem erga deos, quod malarum actionum ne cogitationem quidem patiatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Historia Augusta, Vita Marci 1.3.
- ↑ CIL 15, 1024 - CIL 15, 1087. Shawn Graham, "On Connecting Stamps – Network Analysis and Epigraphy", Les Nouvelles de l'archéologie, 2011: 39-44. Claudia Gatta, Les briqueteries et l'opus doliare estampillé de la famille des Domitii : l'analyse et l'intégration des estampilles dans l'histoire d'un patrimoine sénatorial, Romae, Scienze e lettere, 2024. Duo volumina. Summarium dissertationis
- ↑ Marcus Aurelius, Libri ad se ipsum I.17.15.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Marcus Aurelius, Ad se ipsum libri 1.3 et 1.17.15
- Historia Augusta, Vita Marci 6.9 et Didius Iulianus I.3.
- Frontonis Ad Marcum Caesarem IV.6.2 et passim alibi
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Louis Leschi, "Domitia Lucilla, mère de Marc-Aurèle", Mélanges de l'école française de Rome, 1935: 81-94
- Adrien de Longpérier, "Une médaille de bronze frappée à Nicée de Bithynie, représentant le portrait de Domitia Lucilla, mère de Marc-Aurèle", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1863: 201-203
- Amy Richlin, "Parallel lives: Domitia Lucilla and Cratia, Fronto and Marcus", Eugesta, 2011: 163-203
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Domitiam Lucillam pertinent
- Domitius 105 apud Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft