Dominium Nigropontis

E Vicipaedia
Imperium Latinum cum feudis eius et civitatibus Graecis, quae Constantinopoli anno 1204 capto ortae sunt. Limites maxime dubii sunt.

Dominium Nigropontis (Italiane: Signoria di Negroponte) sive Regnum Nigropontis fuit civitas a cruce signatis in insula Euboea (Italiane: Negroponte) constituta, cum Imperium Romanum Orientale Constantinopoli anno 1204 ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnata inter dominos latinos sive Francos distributa est. Euboia in tres baronias (terzieri) divisa de lege feudum Imperii Latini fuit et initio a paucis Langobardiae familiis gubernata est, mox autem causae Reipublicae Venetae ad insulam pertinebant, ut circiter ab anno 1390 publice colonia Veneta ("Stato da Mar") nomine "Regnum Nigropontis" facta est. Anno 1470, quo sultanus Mahometus II Chalcidem expugnavit, una cum urbe tota insula in potestatem Imperii Ottomanici redacta est.

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!