Dominicus Scandella

E Vicipaedia
(Redirectum de Domenicus Scandella)
Jump to navigation Jump to search

Dominicus Scandella[1] (1532–1599), etiam Menoculus[2] (Italiane Menocchio) appellatus, fuit pistor Italicus oppidi Montis Regalis Vallis Cellinae, viginti-quinque chiliometra ad septentriones a Portu Naonis (non cum Monte Regali in Aprutio confundendi). Propter suam doctrinam philosophicam, haeresiarcha ab Inquisitione Haereticae Pravitatis declaratus et condemnatus est, tandem ad palum combustus anno 1599, aetate 67, Clementis Papae VIII iussu.

Ei erant uxor et liberi undecim. Anno 1581 fuit praefectus oppidi et vicorum circumiectorum. Ipse est res libri Il formaggio e i vermi ("Caseus et vermes") a Carolo Ginzburg rerum gestarum scriptore Italiano scripti, qui, ut pars historiae socialis, notiones a Menoculo de societate in qua vivebat constructas tractat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino "Dominicus Scandella" vide hic
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]