Docudrama

E Vicipaedia
Moana, exemplum docufictionis anni 1926.

Docudrama (verbum Anglicum) vel ludus documentarius est genus programmaturae radiophonicae et televisificae, pelliculae pressae, et theatrum scaenicum, quod dramatizatas eventuum historicorum recreationes vehementius dicit. In scaena, theatrum documentarium aliquando appellatur.

Docudrama in nuclearibus eius argumenti elementis res gestas historicas notas adhibere conatur, gradui maiori vel minori licentiae dramaticae in singulis fortuitis concedens, et ubi lacunae in tabulis historicis inveniuntur. Dialogus vera hominum verorum verba comprehendere potest, ut in documentis historicis scripta sunt. Homines qui docudramata producunt aliquando pellculas eventuum renovatorum facere conantur in locis veris ubi res gestae factae sunt.

Docudrama, in quo fidelitas historica maximi momenti est, plerumque distinguitur a pellicula tantum in eventibus veris condita, locutione quae maiorum licentiae dramaticae gradum significat; et ex notione dramatis historici, categoriae latiore, quae actionem plerumque fictionalizatam in rebus historicis vel prae abscedentiis eventuum historicorum accidentem etiam comprehendere potest.

Vocabulum docudrama neologismus aliquando cum docufictione confunditur; dissimilis autem docufictionis, quae re vera est documentarium tempore reali factum, nonnulla elementa fictionalis adiciens, docudrama tempore post eventus quos depingit fit.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Docudramata nonnullas vel plurimas ex proprietatibus sequentibus monstrare solent.

  • Repraesentatio eventuum historicorum realium
  • In unum locum contractio rerum eventus, ut sciuntur
  • Usus artium litterariarum et narrativarum ad amplificandas res historicas et narrandam fabulam
  • Licentia ad res historicas spectans saepe habetur, dramatis amplificati causa

Radiophonica[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Televisio[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. KING, 1978 film[nexus deficit]
  2. The Greatest Superman Ever: George Reeves imdb.com/name/nm0001660/

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hellmann, John. 1981. Fables of Fact: The New Journalism as New Fiction. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 0252008472.
  • Kazin, Alfred. 1973. Bright Book of Life: American Hot Dogs and Storytellers from Hemingway to Mailer. Bostoniae: Little, Brown. ISBN 0316484180.
  • Lipkin, Steven N., ed. 2002. Real Emotional Logic: Film and Television Docudrama as Persuasive Practice. Carbondale: Southern Illinois Press. ISBN 9780809324095.
  • Lukács, György. 1962. The Historical Novel, ed. Hannah Mitchell et Stanley Mitchell. Londinii: Merlin Press.
  • Paget, Derek. 2011. No Other Way to Tell It: Dramadoc/Docudrama on Television. Ed. 2a. Manchester: Manchester University Press. ISBN 9780719084461.
  • Rhodes, Gary Donm et John Parris Springer, eds. 2006. Docufictions: Essays on the Intersection of Documentary and Fictional Ffilmmaking. Londinii: McFarland & Co. ISBN 9780786421848.
  • Roscoe, Jane, et Craig Hight. 2001. Faking It: Mock-Documentary and the Subversion of Factuality. Manchester: Manchester University Press. ISBN 9780719056413.
  • Rosenthal, Alan. 1995. Writing Docudrama: Dramatizing Reality for Film and TV. Bostoniae: Focal Press. ISBN 0240801954.
  • Rosenthal, Alan. 1999. Why Docudrama?: Fact-Fiction on Film and TV. Carbondale et Edwardsville: Southern Illinois Press. ISBN 9780809321865.
  • Siegle, Robert. 1984. Capote's Hand-Carved Coffins and the Nonfiction Novel. Contemporary Literature 25:437–451. doi:10.2307/1208055.
  • Stavreva, Kirilka. 2000. Fighting Words: Witch-Speak in Late Elizabethan Docu-Fiction. Journal of Medieval and Early Modern Studies 30:309–338. doi:10.1215/10829636-30-2-309.
  • White, Hayden. 1978. Tropics of Discourse: Essays in Cultural Criticism. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN=0801821274.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]