Jump to content

Doctor Zhivago (mythistoria)

E Vicipaedia
Editio Russica (1959) impensis CIA divulgata.

Doctor Zhivago (Russice Доктор Живаго) est mythistoria scriptoris Russici Boris Pasternak anno 1957 primum in Italia Italiane publicata ac deinde Russice impensis CIA Americanae[1] quae auctori suo praemium Nobelianum anni 1958 meruit. Ab anno 1934 huic magno operi operam dare coepit (antea poeta potius quam mythistoricus erat) et post viginti annos coeptum peregit: tum vero editores Sovietici publicationem recusarunt quia bolsevicam ideologiam laederet. Econtra in occidentalibus civitatibus maximo favore acceptus est et praeclara pellicula Anglo-Americana (1965) ex eo ducta est. Ex Unione Sovietica liber usque ad annum 1985 prohibitus postea vero etiam in scholis legebatur. Certe auctor praemium recipere vetitus est et multis modis in sua civitate eum lacessebant: iam anno 1960 pauper mortuus est quia patriam relinquere passus non est.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

De temporibus et locis

[recensere | fontem recensere]

Haec mythistoria magnam tabulam historicam pro lectoris oculis ponit qui a tzarium aetate et seditionibus anni 1905 per primum bellum mundanum atque insequens bellum civile usque ad aetatem Novae Oeconomicae Politicae (NEP)[2] in Russia bellis et ideologiis vastata deducitur atque etiam in epilogo[3] quodam diu post doctoris Zhivago mortem usque ad secundum bellum mundanum (1943). Item geographice a finibus Imperii Austro-Hungarici per Moscuam et montes Urales usque in Siberiam transfertur.

Multae personae fabulae insunt e quibus praecipuae in diversissimis locis inexpectate ac velut fato quodam (sed parum verisimiliter) sibi iterum atque iterum invicem occurrunt. Ita quamquam e socialibus classibus diversis orti erant Georgius Zhivago Larissam Antipovam Moscuae bis adspexit (nec memoria eius excidit) tum cum illa adhuc lyceum frequentabat. Post paucos annos casu quodam saucius in fronte belli ab illa nosocoma facta curatus est. Deinde Moscua profugus in parvo oppido montium Uralium Iuriatino ubi magistra ludi erat in eam rursus incidit atque eius amans fit. Et Lara quae duodecimum iam annum Moscuam non venerat ipso die mortis eius in corpus Georgii forte incidit in conclavi ubi eius maritus Pacha adhuc adulescens olim studebat et cum illa sermones habuit. Item pater doctoris Zhivago (quem ille infans cum matre derelictus non norat) morte voluntaria sese e tramine praecipitat atque adhuc puer Iuri tramen procul e domo ubi cum avunculo hospitabatur stans et immobile spectat nec quicquam de eventu novit de quo multo postea per amicum Gordon tantum certior factus est. Atque idem homo, qui persona odiosa mythistoriae est, Victor Hippolyti filius Komarovski, patrem Georgii ad mortem voluntariam pepulit et Laram Antipovam sedecim annos natam Moscuae dehonestavit. Multa alia exempla addenda erant nisi fastidium movissent.

De duabus praecipuis personis

[recensere | fontem recensere]

Georgius ("Iuri") Andreae filius Zhivago ("Doctor Zhivago") et Larissa Theodori filia Antipova nata Guichard ("Lara") sunt protagonistae narrationis et eorum fatalis atque infelix amor nodum mythistoriae format.

Doctor Zhivago et eius uxor Tonia praegnans in pellicula Davidis Lean (1965).
  • Georgius Zhivago adhuc puer orphanus factus (primam scaenam libri praebent exsequiae eius matris) fratrem matris postea sequitur, Nicolaum Nicolai filium Venediapin ("Kolia"), qui postquam sacerdotium abdicavit libros scribit in quibus philosophiam christianismo imbutam profitetur quae futuro doctori Zhivago multum placebat. Venediapin adulescentem Moscuae apud propinquum collocat, Alexandrum Alexandri filium Gromeko, qui agronomiam in universitate profitebatur[4]. Iuri lyceum absolvit et quia munus societati utile implere cupit medicinae studet; revera tamen ut avunculum suum litterae eum maxime delectant atque poemata scribit et varia opuscula publicat dum de futuro magno opere cogitat. Mox Georgius filiam hospitis Antoninam ("Tonia") in matrimonium ducit atque filium gignunt. Sed quia ad aciem medici deerant in valetudinarium militare in Galiciam mittitur ubi vulnus accipit atque ita Laram nosocomam propius accedit. Finito bello Georgius Moscuam ad priorem vitam rediit sed post paucos menses ob penurias fame et frigore vexati cum uxore, socero et filio rus migrare decreverunt in praedium avitum familiae maternae Toniae (nomen gentile: Krüger, qui insuper officinam chalybis cum multis operariis ibi exercuerant) ubi adhuc habitabat pristinus illorum vilicus Mikulitsyn. Hic locus Varikyno nomine in montibus Uralibus non multum ab urbe Iuratino aberat. Illuc adveniunt tum cum commissarius politicus ab exercitibus Strelnikov, homo qui immaniter adversus militiae detrectatores saevire dicebatur, et Exercitus Ruber urbem expugnant atque Albos inde repellunt. Familia a Mikulitsyn et eius patrono Samdeviatov adiuta in casam vacuam considit atque patatas holeraque seminat. Georgius diurnarium scribit et satis beatus videtur. Sed in proxima urbe bibliothecam frequentare incipit atque ibi Larissae rursus occurrit cuius amans fit. Conscientiae morsibus iam vexabatur eo magis quo uxor Antonina praegnans erat, cum subito a latronibus "Fratrum Silvarum" abreptus est qui medico egebant ad saucios sanandos. Toto anno eorum exercitum per Siberiam sequi coactus est quem ducebat Liberius Mikulytsin, filius vilici et homo fanatice bolsevicus. Illo anno multas res atroces spectavit antequam profugere ei contingeret. Per tribulationes cruciatusque omnis generis ferriviam transsibericam pedibus sequens Iuratinum postremo redire potuit: de familia nuntii omnino deerant et rumor erat Varikyno incensum et direptum esse.
  • Mortuo patre, machinatore Belgico Guichard nomine, Lara matrem pauperem factam Moscuam sequitur ubi matris sustentator et amasius, Victor Komarovski, eas parvae suturae officinae praeficit. Sed et filiam seducit diuturnum vulnus ei infligens. Tali infamia et familiaribus necessitudinibus ut sese liberaret Lara praeceptrix Olympiadis ("Lipae") fit, Laurentii Kologrivov filiae, hominis ditis et potentis, et in eorum penatibus habitat. Admiratorem habebat adulescentulum candidum et simplicem, operarii filium, Paulum Pauli filium Antipov ("Paša") cui, Komarovski pistolio ab ea petito nec icto, nubere consensit. Studiis absolutis par Iuratinum, in regionem ubi Lara nata erat, consedit. Ambo in lyceo docebant et Lara beatam vitam adsecuta esse sibi videtur eo magis quod filiam Katiam peperit. At mariti eius haec vita desideria non implebat (praeterea cognitis quae Lara sedecim annos nata passa erat ipse mutationem subiit): noctibus pervigilandis ingentem scientiarum copiam adcumulat imprimis in mathematicis et physica. Postremo spretis uxoris precibus nomen suum ad militiam dedit. Fortiter pugnabat et quondam mortuus creditus est cum revera ab hostibus captus erat. Lara filiam apud Lipam Moscuae deponit atque nosocoma ad exercitum maritum quaesitum proficiscitur in regionem aciei ubi maritus non iam comparuit atque ibi doctorem Zhivago cognoscit. Post bellum omni spe de marito amissa Iuratinum rediit. Mox tamen oritur rumor Strelnikov illum qui terrorem et caedem in regionem disseminat, quam in tramine loricato percurrit, neminem alium esse nisi maritum Larae e diuturna captivitate reducem. Nec tamen familiam tam vicinam visere conatur. Ipsa mox sibi persuasum habet maritum esse eum speculatur nec ad eum ire audet. Deinde cum Zhivago ad eam venit eius amata fit.

Cum post longum iter barbatus esuriens exhaustus Georgius Iuratinum pervenit latebrae clavis non immemor Larae conclavia intrare quidem potuit sed animus eum defecit et cum e deliramento exsurrexit Laram ad latus cubilis sui se curantem vidit ut olim apud exercitum. Per nonnullas septimanas caelestis felicitas eius cor dilatavit quamquam pericula capitalia iam eis imminebant. Nam novi rectores Laram ut uxorem Strelnikov quem iam tollere de medio volebant suspectam habebant et Georium Zhivago tamquam burgensem, filium hominis olim ditissimi et adfinem familiae nobilis qui nuper adhuc domini regionis habebantur. Itaque cum Katienka Varikynum fugere constituunt in domum Mikulytsin commeatum a Samdeviatov accepturi: vicus enim desertus erat post impetum ignotorum latronum et familia doctoris iam antea inde Moscuam profecti erant unde exsilio damnati in Franciam sese receperunt. Per dies domum habitabilem reddunt et noctibus dum dormit Lara creationis stimulo instinctus Zhivago poemata scribit. Mox tamen Komarovski ad eos venit et doctori persuadet ut Laram se sinat in Extremum Orientem ducere, ubi minister iustitiae in nova gubernatione sui iuris creatus esset, ad ipsam filiamque tuendam. Ne Lara recuset Iuri se ipsum mox secuturum pollicetur quamquam hoc in animo numquam habuit quia illum virum nimis contemnebat. Fracto et demisso animo relictus Georgius post paucos dies profugum Strelnikov limen domus inexspectate transgressum videt atque longis noctis horis cum eo de Lara loquitur quam ambo deperibant (Strelnikov speraverat uxorem revisere posse sed paulo serius advenerat). Diluculo corpus Strelnikov ante limen iacens invenitur qui sibi ipse mortem conscivit.

Iuri et Lara in pellicula anni 1965.

Deinde per novem annos Iuri Moscuae languescens sibi ipse superfuit donec morbo coronario nondum quadraginta annos natus succubuit. Interea matrimonialiter cum tertia femina, Marina nomine, vivere coeperat et duas filias genuerat sed familiae victum plerumque praestabat Marina. Eo ipso die quo obiit doctor, fato vel praedestinatione quadam, Lara ex Ircutia Moscuam advenit atque in eius corpus expositum forte incidit. Tum semifrater defuncti, Eugraphus Andreae filius Zhivago qui fratris libros multum admirabatur atque eum saepe adiuvarat, ab ea petivit ut auxilio sit in reliquis manuscriptis mortui ordinandis. Quod studiose facere incepit sed post paucos dies non iam comparuit et Pasternak lectori suggerebat eam in castris carceralibus potuisse vitam finire. Postremo anno 1943 saeviente bello inter Sovieticos et Germanos Eugraphus Zhivago, generalis in Exercitu Rubro, et duo veteres doctoris amici Gordon ac Dudorov in lintearia "Tania" filiam Iuri et Larae agnoscunt quam mater inter pericula familiae cuidam mandaverat ac postea eius vestigia amiserat. Per multas tribulationes hucusque vitam horribilem egerat in orphanorum gregibus per Siberiam errans.

Ita duo protagonistae nec minus Larae maritus Paulus Pauli filius Antipov miserandam in terris vitam egisse videntur. Solus vir mediocris Victor Komarovski in mythistoria fluctuat nec umquam mergitur.

De thematibus

[recensere | fontem recensere]

Aliquid lyrici et symbolici potius quam realistici redolet haec mythistoria. Nec clavis unica ad eius interpretationem sufficiet, themata plura enim inter se intricantur: amor et familia, libertas personae humanae inter magnos sociales motus (nam res novae octobres etsi magnitudinem quandam eis non denegat Pasternak, pro ingenti vi homines familiasque volutante et contundente stant), mors et vita, devotio sui nec minime creatio litteraria. Nam in ultima parte poemata doctoris legimus qui materiam eorum ex evangeliis duxit. Quodam modo enim mortem superavit et secundum carnem quoniam post plus quam viginti annos agnoscitur filia quam nesciebat ex Lara genuisse (pars sexta decima), et secundum spiritum quoniam poemata quae scripsisset prope eam ab amicis publicantur (pars septima decima). Nonne Nicolaus Venediapin docebat a Christo nato hominem non iam solum in terra sed etiam in eo quod sive 'regnum Dei' sive historiam sive aliter appellaveris? Quam veritatem etiam qui non credunt percipere posse adfirmabat[5]. Aliquid mystici in in illa persona invenitur.

  1. Peter Finn et Petra Couvée, The Zhivago affair : the Kremlin, the CIA, and the battle over a forbidden book, Pantheon Books, 2014 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  2. Hoc est Russice: новая экономическая политика.
  3. Pars sedecima.
  4. Ipse Venediapin in Helvetiam abiit ut libros tranquille scribere posset.
  5. Pars prima cap.4-5 et pars secuna cap.9. Dicebat etiam fidem in Christum nihil aliud esse quam fidem in immortalitatem.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Pittacium cursuale anno 1990 in Russia emissum quo praemium Nobelianum Boris Pasternak celebratur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]