Dobu

E Vicipaedia

Dobu est insula, pars Insularum D'Entrecasteaux in Provincia Sinus Milne Papuae Novae Guineae, ad meridiem Insulae Fergusson et septentrionalem Insulae Normanby iacens, coordinatis 9.7666667S et 150.8833333E.

Populus Dobuensis fuit argumenta libri Sorcerers of Dobu, potentium studiorum anthropologicorum a Reo Fortune scriptorum (1932), quae insulanorum naturam appellavit "paranoidam," censuitque eos esse hostias artis magicae atrae, homines qui inusitatissimas notiones nexús actuum sexualium et violentiae colebant. Haec narratio a Ruth Benedict iterata est in Patterns of Culture (1934), libro populo grato; multi autem anthropologi has opiniones in quaestionem vocaverunt (Chowning 1964). Insigniter anno 2005, Susanna Kuehling rem in controversiam iterum vocavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

"Insuperabilia Dobuensis Insulae blandimenta," a Nancy Sullivan scriptum

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!