Divortium continentale
Appearance

Divortium continentale est divortium aquarum in continente tam situm ut pelvis siccationis in alio divortii latere se in unum oceanum vel mare effundit, et pelvis in alio latere aut in alium oceanum vel mare se effundit, aut est endorheica, cum mari aperto non coniuncta.
Loci ubi divortium continentale litus convenit non semper definiti sunt, quia finis exactus inter corpora aquae adiacentia plerumque incerte definitus est. Limits of Oceans and Seas, liber a Societate Hydrographica Internationali editus, subtiles oceanorum fines definit, sed non universe agnoscitur. Ubi divortium continentale pelvem endorheicam convenit, sicut Pelvis Divortii Magni in Vyomina, divortium continentale se scindit et pelvem omnino cingit.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- National Atlas. Apud nationalatlas.gov.
- Gonzalez, Mark A. 2007. Continental Divides in North Dakota and North America. NDGS Newsletter 30 (1): 1–7. PDF.
- Tabula pelvium siccationis in Canada.