Divisio administrativa Iaponiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Grapheocratica Iaponiae administratio in basicos? gradūs tres (nationalem, praefecturalem, et municipalem) divisa est. Nationali sub gubernio sunt praefecturae 47, e quibus sex ultra in subpraefecturas ad navandam meliorem operam magnis geographicis areis remotisque insulis subdivisae sunt. Municipia (urbes, [+oppida et villagia) infimus gubernii gradus sunt; urbes viginti cum maximo numero incolarum extra Tokium[1][2][3] urbes designatae nuncupantur et subdivisae sunt in vicos.

Praefecturales divisiones[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index praefecturarum Iaponiae

Summus administrativarum divisionum gradus praefecturales entitates 47 sunt: praefecturae 43 (県 ken) ipsae; praefecturae urbanae (府 fu, Osakensis[4] et Kyotensis[5]) duo; circuitus unus (道 , Esonia[6][7]); et metropolis una (都 to, Tokium). Quamquam diversae a nomine, functionaliter aequae sunt.

Ken[recensere | fontem recensere]

"Praefectura" (県 ken) communissimum praefecturalium divisionum genus sunt, cum summā 43 praefecturarum. Character Sinicus Classicus e quo derivatur "comitatum" significat.

To[recensere | fontem recensere]

Tokium "metropolis" (都 to) nuncupatur cum soluta sit Urbs Tokiensis anno 1943; Tōkyō-fu (Praefectura Tokiensis) ad Tōkyō-to promotum est et Urbis Tokiensis vici ad vicos speciales promoti sunt. Character Sinicus Classicus e quo derivatur "caput" significat.

Fu[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Fu (subdivisio administrativa)

Praefecturae Osakensis[4] et Kyotensis[5] "praefecturae urbanae" (府 fu) nuncupantur. Character Sinicus Classicus e quo derivatur praecipuam urbanam nationalis ponderis zonam in mediā Sinarum periodo aut provinciae subdivisionem tardā Sinarum periodo implicat.

[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Circuitus (divisio administrativa)

Esonia[6][7] "circuitus" (道 ) nuncupatur; hoc vocabulum in principio ad Iaponicas regiones ex aliquot provinciis consistentes referre solebat. Cuius etiam historicus usus characteris Sinici "circuitum" significantis fuit.

Subpraefecturales divisiones[recensere | fontem recensere]

Solum sunt duo subpraefecturalium divisionum genera: subpraefectura et districtus.

Subpraefectura[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Subpraefecturae Iaponiae

Subpraefecturae (支庁 shichō) Iaponica autogubernii forma sunt quae locales quaestiones praefecturali sub gradū conspicit. Agit sicuti pars maioris administrationis civitatis et sicuti pars autogubernativi systematis.[8]

Districtus[recensere | fontem recensere]

Districtūs (郡 gun) administrativae unitates in usū inter 1878 et 1921 erant quae Sinensibus aut Americanis comitatibus impolite aequivalebant. Annis 1920, municipalia munera e districtūs sede in sedes oppidorum villagiorumque intra districtum translata sunt. Districtuum nomina oppidorum villagiorumque cursualibus in inscriptionibus servantur et districtūs aliquando adhibentur sicuti limites districtibus comitialibus; sed aliter nullo munere funguntur. Character Sinicus Classicus e quo derivatur "praefecturam" significat.

Municipales divisiones[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Municipia Iaponiae

Municipales divisiones in praecipuas categorias tres divisae sunt: urbem, oppidum et villagium. Nihilominus, urbanae entitates amplius categorizatae? sunt. Vici speciales Tokienses etiam municipales divisiones habentur.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Urbes in Iaponiā categorizantur? in dissimilia genera quattuor: summi gradūs, urbem designatam; urbem nuclearem; urbem specialem; et minimi gradūs, regularem urbem.

Urbes designatae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Urbes Iaponicae designatae gubernativo decreto

Urbs designata gubernativo decreto (政令指定都市 seirei shitei toshi), etiam urbs designata (指定都市 shitei toshi) nuncupata aut urbs decreti gubernativi (政令市 seirei shi), est quaelibet Iaponica urbs amplius 500 000 incolarum habens et quae sic designata sit iussū a Diaetā Nationali secundum Articulo 252, Sectione 19 Legis autonomiae localis. Urbes designatae etiam in vicos subdivisae sunt.

Urbes nucleares[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide urbes nucleares Iaponiae

Urbs nuclearis (中核市 Chūkakushi) quaelibet Iaponica urbs est quae amplius 300 000 incolarum et amplius 100 chiliometrorum quadratorum habeat, quamquam speciales exceptiones iussū Diaetae Nationalis urbibus inter 200 000 et 300 000 incolarum habentibus fieri possunt.[9] Urbs nuclearis creata est primā clausulā Articuli 252, Sectionis 22 Legis autonomiae localis Iaponicae.

Urbes speciales[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide urbes speciales Iaponiae

Urbs specialis (特例市 Tokureishi) Iaponiae est quaelibet urbs saltem 200 000 incolarum habens. Haec categoria Lege autonomiae localis, articulo 252, clausulā 26 statuta est.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Urbes Iaponiae

Urbs (市 shi) est localis administrativa unitas in Iaponiā saltem 50 000 incolarum habens e quibus saltem 60% domuum commercii, industriae aut aliarum urbanarum rerum munere fungi debet. Urbes eodem gradū oppidorum (町 machi) et villagiorum (村 mura) ordinatae sunt; unica dissimilitudo est ne sint elementa districtuum (郡 gun). Ad instar aliarum hodiernarum administrativarum unitatum, definitae sunt Lege autonomiae localis anni 1947.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Oppida Iaponiae

Oppidum (Iaponice 町 chō seu machi) localis administrativa unitas in Iaponiā est. Est locale publicum corpus iuxtā cum praefecturā (ken aut aliis analogis), urbe (shi) et villagio (mura). Geographice oppidum intra praefecturam continetur.

Villagia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Villagia Iaponiae

Villagium (村 mura, aliquando son) localis administrativa unitas in Iaponiā est. Est locale publicum corpus iuxtā cum praefecturā (ken aut aliis analogis), urbe (shi) et oppido (町 chō, aliquando machi). Geographice villagii extensio intra praefecturam continetur. Est maius quam reales sedes, et est reapse ruralis districtūs (郡 gun) subdivisio, qui subdivisus est in oppida villagiaque sine superpositione et sine haud tecto loco.

Vici speciales[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Vici speciales Tokienses

Vici speciales (特別区 tokubetsu-ku) municipia 23 sunt quae iuncta nucleum et habitatissimam Tokii partem, in Iaponiā, constituunt. Coniunctae, terram occupant quae initio Urbs Tokiensis erat antequam anno 1943 abolita sit ut nove creatae Metropolis Tokiensis partes fierent. Vicorum specialium structura statuta est secundum Legem autonomiae localis Iaponicam et est unica Tokio.

Divisiones submunicipales[recensere | fontem recensere]

Vici[recensere | fontem recensere]

Vicus (区 ku) Iaponicarum urbium subdivisio est quae sunt satis magnae ut designatae sint gubernativo decreto.[10]

Historia[recensere | fontem recensere]

Quamquam localis administrationis singula per tempora valde mutata sunt, basica praesentis biplani systematis lineamenta similia sunt cum abolitum sit systema Hanicum a Gubernium Meijicum anno 1871. Antequam systema Hanicum abolitum sit, Iaponia in provincias (国 kuni), deinde in districtūs (郡 gun) et deinde in villagia (里/郷 sato) funditus subdivisa erat.

Structuralis hierarchia[recensere | fontem recensere]

Praefecturalis Subpraefecturalis Municipalis Submunicipalis
Praefecturae
(excepto Tokio)
Subpraefectura "urbs designata" Vicus
 
Districtus Oppidum
Villagium
nihil
Subpraefectura Districtus
  "urbs nuclearis"
"urbs specialis"
Urbs
 
Metropolis City
Vici speciales
Districtus
Subpraefectura
Oppidum
Villagium
Gradus Genus Kanji Rōmaji No.
Prefectural Metropolis Tokiensis to 1
"circuitus" 1
"praefectura urbana" fu 2
Praefectura ken 43
  Subpraefecturalis Subpraefectura 支庁 shichō 158
Districtus gun 374
Municipalis "urbs designata" 政令指定都市 seirei shitei toshi 20
"urbs nuclearis" 中核市 chūkaku-shi 42
"urbs specialis" 特例市 tokurei-shi 40
Urbs shi 688
Oppidum chō seu machi 746
Villagium mura seu son 183
Vicus specialis 特別区 tokubetsu-ku 23
  Submunicipalis Vicus ku 175
Praefectura Kanji Regio Urbes [cuiusvis generis]
(Vici speciales)
Vici Districtūs Oppida Villagia
Flag of Aichi Prefecture.svg Aichiensis[11] 愛知県 Chūbuensis 38 16 7 14 2
Flag of Aomori Prefecture.svg Aomoriensis[12] 青森県 Tōhokuensis 10 8 22 8
Flag of Akita Prefecture.svg Aquita[13] seu Akitaënsis[14] 秋田県 Tōhokuensis 13 6 9 3
Flag of Tokushima Prefecture.svg Ava[15] seu Tokushimaënsis[16] 徳島県 Shikokuensis 8 8 15 1
Flag of Yamanashi Prefecture.svg Caium[17] seu Yamanashiensis[18] 山梨県 Chūbuensis 13 5 8 6
Flag of Chiba Prefecture.svg Chibaënsis[19] 千葉県 Quantoa 37 6 6 16 1
Flag of Hokkaido Prefecture.svg Esonia[6] seu Esonis[6] seu Hokkaidoënsis[20] 北海道 Esonia 35 10 66 129 15[21]
Flag of Fukui Prefecture.svg Fukuiensis[22] 福井県 Chūbuensis 9 7 17
Flag of Fukuoka Prefecture.svg Fukuokaënsis[23] 福岡県 Ximum 28 14 12 30 2
Flag of Fukushima Prefecture.svg Fukushimaënsis[24] 福島県 Tōhokuensis 13 13 31 15
Flag of Gifu Prefecture.svg Gifuensis[25] 岐阜県 Chūbuensis 21 9 19 2
Flag of Gunma Prefecture.svg Gunmaënsis[26] 群馬県 Quantoa 12 7 15 8
Flag of Hiroshima Prefecture.svg Hiroshimaënsis[27] 広島県 Chūgokuensis 14 8 5 9
Flag of Hyogo Prefecture.svg Hyōgoënsis[28] 兵庫県 Kansaiensis 29 9 8 12
Flag of Ibaraki Prefecture.svg Ibarakiensis[29] 茨城県 Quantoa 32 7 10 2
Flag of Toyama Prefecture.svg Ietchuum[30] seu Toyamaënsis[31] 富山県 Chūbuensis 10 2 4 1
Flag of Ishikawa Prefecture.svg Ishikawaënsis[32] 石川県 Chūbuensis 11 5 8
Flag of Iwate Prefecture.svg Iwatensis[33] 岩手県 Tōhokuensis 14 10 15 4
Flag of Ehime Prefecture.svg Iyum[34] seu Ehimensis[35] 愛媛県 Shikokuensis 11 7 9
Flag of Kagoshima Prefecture.svg Kagoshimaënsis[36] 鹿児島県 Ximum 19 8 20 4
Flag of Kanagawa Prefecture.svg Kanagawaënsis[37] 神奈川県 Quantoa 19 28 6 13 1
Flag of Kumamoto Prefecture.svg Kumamotoënsis[38] 熊本県 Ximum 14 5 9 23 8
Flag of Kyoto Prefecture.svg Kyotensis[5] 京都府 Kansaiensis 15 11 6 10 1
Flag of Tokyo Prefecture.svg Metropolis Tokium[39][40][41] 東京都 Quantoa 26 (23) 1 5 8
Flag of Mie Prefecture.svg Mieënsis[42] 三重県 Kansaiensis 14 7 15
Flag of Miyagi Prefecture.svg Miyagiensis[43] 宮城県 Tōhokuensis 13 5 10 21 1
Flag of Miyazaki Prefecture.svg Miyazakiensis[44] 宮崎県 Ximum 9 6 14 3
Flag of Nagano Prefecture.svg Naganoënsis[45] 長野県 Chūbuensis 19 14 23 35
Flag of Nagasaki Prefecture.svg Nagasakiensis[46] 長崎県 Ximum 13 4 8
Flag of Nara Prefecture.svg Naraënsis[47] 奈良県 Kansaiensis 12 7 15 12
Flag of Niigata Prefecture.svg Niigataënsis[48] 新潟県 Chūbuensis 20 8 9 6 4
Flag of Oita Prefecture.svg Oitaënsis[49] 大分県 Ximum 14 3 3 1
Flag of Okayama Prefecture.svg Okayamaënsis[50] 岡山県 Chūgokuensis 15 4 10 10 2
Flag of Okinawa Prefecture.svg Okinawaënsis[51] 沖縄県 Ximum 11 5 11 19
Flag of Osaka Prefecture.svg Osakensis[4] 大阪府 Kansaiensis 33 31 5 9 1
Flag of Saga Prefecture.svg Sagaënsis[52] 佐賀県 Ximum 10 6 10
Flag of Saitama Prefecture.svg Saitamaënsis[53] 埼玉県 Quantoa 40 10 8 22 1
Flag of Kagawa Prefecture.svg Sanuquium[54] seu Kagawaënsis[55] 香川県 Shikokuensis 8 5 9
Flag of Shiga Prefecture.svg Shigaënsis[56] 滋賀県 Kansaiensis 13 3 6
Flag of Shimane Prefecture.svg Shimanensis[57] 島根県 Chūgokuensis 8 5 10 1
Flag of Shizuoka Prefecture.svg Shizuokaënsis[58] 静岡県 Chūbuensis 23 10 5 12
Flag of Tochigi Prefecture.svg Tochigiensis[59] 栃木県 Quantoa 14 5 12
Flag of Kochi Prefecture.svg Tosa[60] seu Kochiensis[61] 高知県 Shikokuensis 11 6 17 6
Flag of Tottori Prefecture.svg Tottoriensis[62] 鳥取県 Chūgokuensis 4 5 14 1
Flag of Wakayama Prefecture.svg Wakayamaënsis[63] 和歌山県 Kansaiensis 9 6 20 1
Flag of Yamagata Prefecture.svg Yamagataënsis[64] 山形県 Tōhokuensis 13 8 19 3
Flag of Yamaguchi Prefecture.svg Yamaguchiensis[65] 山口県 Chūgokuensis 13 4 6

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
  2. Tokium apud Nuntios Latinos audiatur.
  3. Vb. adiect. "Tokiensis", cf. "Archidioecesis Tokiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  4. 4.0 4.1 4.2 Cf. "Archidioecesis Osakensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice) Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; name "Osakensis" defined multiple times with different content
  5. 5.0 5.1 5.2 Cf. "Dioecesis Kyotensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 "Esonia insula, Esonis terra": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  7. 7.0 7.1 Vb. adiect. "Hokkaidoënsis", cf. nomina biologica e.g. Obesotoma hokkaidoensis; "Hokkaidensis", cf. Siphona hokkaidensis
  8. Japan in the beginning of the 20th century (Anglice), p. 80.
  9. "日本財団図書館(電子図書館) Revised Local Autonomy Law" (Anglice et Iaponice). nippon.zaidan.info.
  10. "Statisticum Enchiridion Iaponiae anni 2008" a Ministerio Statistico (Iaponice), Iaponia. Archivatum die 7 Februarii anni 2013 apud Wayback Machine Capitulo 17: Systema Gubernativum (Inspectum die 4 Iulii anni 2009)
  11. Confer binomina "Gordonia Aichiensis" et "Falcileptoneta aichiensis".
  12. Confer binomina "Podabrus aomoriensis" et "Sasaokaea aomoriensis.
  13. Lexicon Universale Hofmann.
  14. Confer binomina "Euuvigerina akitaensis" et "Yamadazyma akitaensis".
  15. Lexicon Universale Hofmann, Ava erat antiquum nomen huius regionis secundum Awa Province (Tokushima) Vicipaediam Anglicam.
  16. Confer binomina "Aedes japonicus tokushimaensis" et "Cheilosia tokushimaensis".
  17. Lexicon Universale Hofmann, Caium erat antiquum nomen huius regionis secundum Vicipaediam Anglicam.
  18. Confer binomina "Nocardia yamanashiensis", "Albophoma yamanashiensis" et "Lactobacillus yamanashiensis".
  19. Cf. nomina biologica "Streptomyces chibaensis", "Scolecostigmina chibaensis"
  20. Vb. adiect. "Hokkaidoënsis", cf. nomina biologica e.g. Obesotoma hokkaidoensis; "Hokkaidensis", cf. Siphona hokkaidensis.
  21. sine sex villagiis in areā Curilensium in controversiam vocatā.
  22. De verbo adiectivo cf. Plagioolithus fukuiensis (nomen oolithi).
  23. Vb.adiect. "Fukuokaensis", cf. Archidioecesis Fukuokaensis.
  24. Confer binomina "Lagenonodosaria fukushimaensis" et "Dendromonocotyle fukushimaensis".
  25. Confer binomina "Podabrus gifuensis" et "Pteronemobius (Pteronemobius) gifuensis".
  26. Confer binomen "Streptomyces gunmaensis".
  27. Vb.adiect. "Hiroshimaensis", cf. Archidioecesis Hiroshimaensis.
  28. Confer binomina "Podabrus hyogoensis" et "Yaginumaella hyogoensis".
  29. Confer binomina "Pseudosigmoidea ibarakiensis" et "Peromyia ibarakiensis".
  30. Lexicon Universale Hofmann, Ietchuum erat antiquum nomen huius regionis secundum Vicipaediam Anglicam.
  31. Confer binomina "Argilloecia toyamaensis" et "Quelpartoniscus toyamaensis".
  32. Confer binomina "Dictyozamites ishikawaensis" et "Pseudopolymorphina ishikawaensis".
  33. Confer binomina "Phyllospadix iwatensis" et "Oidaematophorus iwatensis".
  34. Lexicon Universale Hofmann, Iyum erat antiquum nomen huius regionis secundum Vicipaediam Anglicam.
  35. Confer binomina "Paenibacillus ehimensis" et "Uropoda ehimensis".
  36. Vb.adiect. "Kagoshimaensis", cf. [1].
  37. Confer binomen "Aspergillus kanagawaensis".
  38. Confer binomen "Phraortes kumamotoensis".
  39. Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
  40. Tokium apud Nuntios Latinos audiatur.
  41. Vb. adiect. "Tokiensis", cf. "Archidioecesis Tokiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  42. Cf. nomen biologicum Homola mieensis.
  43. Confer binomina "Labrys miyagiensis" et "Cybaeus miyagiensis".
  44. Confer binomina "Comitas miyazakiensis" et "Elaeomyxa miyazakiensis".
  45. Cf. nomina biologica Bacillus naganoensis, Pullulanibacillus naganoensis.
  46. Cf. "Archidioecesis Nagasakiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  47. Cf. nomina biologica Streptomyces naraensis, Perileptus naraensis, Tachys naraensis.
  48. Cf. "Dioecesis Niigataensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  49. Vide "Dioecesis Oitaensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  50. Confer binomina "Acanthomysis okayamaensis" et "Orientomysis okayamaensis".
  51. Cf. nomina biologica Emarginula okinawaensis, Hemicordulia okinawensis.
  52. Confer binomina "Rectoglandulina sagaensis" et " Schenckiella sagaensis".
  53. Cf. "Archidioecesis Saitamaensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  54. Lexicon Universale Hofmann, Sanuquium erat antiquum nomen huius regionis secundum Vicipaediam Anglicam.
  55. Confer binomina "Paranthura kagawaensis" et "Streptomyces kagawaensis".
  56. Cf. nomina biologica Eocapnia shigaensis, Cortinarius shigaensis, Nanocladius shigaensis.
  57. Confer binomina "Ernoporus shimanensis" et " Epistominella shimanensis".
  58. Confer binomina "Anadara (Scapharca ?) shizuokaensis" et " Cercaria shizuokaensis".
  59. Confer binomina "Podabrus tochigiensis" et "Bacillus thuringiensis serovar tochigiensis".
  60. Lexicon Universale Hofmann, Tosa erat antiquum nomen huius regionis secundum Vicipaediam Anglicam.
  61. Confer binomen "Myripristis kochiensis".
  62. Confer binomina "Sabellaria tottoriensis" et "Fulvibacter tottoriensis".
  63. Confer binomina "Conasprella wakayamaensis" et "Conus wakayamaensis.".
  64. Confer binomina "Saussurea yamagataensis" et "Nothopsyche yamagataensis".
  65. Confer binomina "Muraenesox yamaguchiensis" et "Symmius yamaguchiensis".