Jump to content

Divina Sapientia

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Icon (saeculo sexto decimo picta), in quo Sapientia Dei tamquam angelus in throno sedens repraesentatur, ante quam Maria et Ioannes Baptista se tenent

Divina Sapientia seu Sancta Sapientia (Graece Ἁγία Σοφία) est notio in theologia Christiana: feminina Sapientiae Dei personificatio, vel rarius feminei ipsius Dei aspectus; quae frequentius tamquam titulus Filii Dei intellegitur.[1]

Vetus Testamentum

[recensere | fontem recensere]

Haec notio ex Vetere Testamento originem ducit: est enim in libris Sapientiae, Ecclesiastici et Proverbiorum persona, in exegese hodierna Domina Sapientia (Anglice Lady Wisdom) nuncupata, quae ‘‘antequam terra fieret’’ (Prov 8, 23) ordinata est atque in ipsa terra creanda collaborabat.[2] Vocabula ‘sapientiam’ significantes, tum Hebraice (חכמות, ḥoḵma) quum Graece (σοφία, sophia) feminini generis sunt. Auctor Libri Sapientiae, seipsum Salomoni regi, summo sapienti assimilans,[3] de amore suo erga Sapientiam tamquam sponsus de sponsa loquitur: Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius (Sap 8, 2).[2] Expressio Graeca ἀγάγεσθαι ἐμαυτῷ, ‘mihi assumere’, ad morem sponsae intra caeremoniam nuptiarum adducendae spectat.[3]

Religio Christiana

[recensere | fontem recensere]

Sapientia titulus Christi

[recensere | fontem recensere]
Antiphona O Sapientia in antiphonali iuxta ritum Ordinis Praedicatorum saeculo quarto decimo conscripto.

Apud Christianos Domina Sapientia cum Christo identificatur, quod innititur sententiae in Epistola I ad Corinthios, ubi sanctus Paulus se Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam (Χριστὸν θεοῦ δύναμιν καὶ θεοῦ σοφίαν, 1 Cor 1, 24) praedicare dicitur. Titulus hoc etiam apud Patres usurpatur, etiamsi alius titulus, Logos nempe, frequentius communiusque in usum venit.[2]

In liturgia Romana, septem diebus ante vigiliam Nativitatis Domini, Antiphonae maiores canendae sunt, quarum singulae Christum singulis titulis Messianicis appellant. Die 17 Decembris sumenda est antiphona, quae a verbis O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti incipit.[4]

Sapientia titulus Spiritus Sancti

[recensere | fontem recensere]
Sapientia aedificavit sibi domum (icon Novogardensis anno 1548 picta).

Sanctus Irenaeus, atque nonnulli Patres Ecclesiae post eum, titulum Sapientiae ad Spiritum Sanctum referebant.[2] Vocabulum ‘spiritum’ significans tum Hebraice (רוּחַ, rūaḥ) quum Syriace feminini generis est, non aliter quam ‘sapientia’, quod in harum notionum identificatione magni momenti fuisse creditur.[5] Vocabula Hebraica, in libro Genesis Spiritum Dei, qui ‘ferebatur super aquas’ (Gen 1, 2) describentia, proprie ad feminas avium supra iuvenes suos volantes ad eos protegendos usurpatur.[6][7]

Sapientia tamquam aspectus femineus ipsius Dei

[recensere | fontem recensere]

In theologia et spiritualitate, praesertim hodierna, Sapientia haud raro intellegitur tum tamquam aspectus femineus ipsius Dei,[1][8] tum adhortatio ad feminas, ut partes gerant, quae in societatibus suis potius ad solos vires pertinere creduntur.[9][10]

Historia artium

[recensere | fontem recensere]

Aedes Sanctae Sophiae, sub titulo hoc, ab hominibus huius temporis communiter tamquam ad Christum se referente intellecto, primo Constantio imperatore anno 360, iterumque Iustiniano imperatore anno 537 consecrata, ecclesia maximi momenti in urbe Constantinopolitana fuit.[11][12] Inter alias ecclesias sub eodem titulo consecratas enumerandae sunt, exempli gratia, ecclesiae cathedrales Novogardiensis et Kioviensis (ambae medio saeculo XI exstructae),[12] ecclesia Divinae Sapientiae Paduana (saec. XII),[13] Beneventana (saec. VIII, multoties reconstructa)[14] et Varsoviensis (saec. XXI).[15].

A saeculo tertio decimo[16] et deinceps icones reperiuntur, quae de more Sapientia aedificavit sibi domum (Slavice Премудрость созда Себѣ домъ) inscribuntur, ubi haec verba, e Libro Proverbiorum (9, 1) desumpta, ad incarnationem Christi referuntur, Maria vero tamquam ‘domus Sapientiae’ habetur: haec interpretatio primo apud sanctum Leonem Magnum invenitur.[2] Ad idem locum Scripturae etiam repraesentationes Convivii Sapientiae spectant,[17] quae canoni Cosmae Hagiopolitae, in liturgia Byzantina feria V in Cena Domini cantando innituntur, ubi descriptio e Libro Provebiorum eucharistiam significare exponitur.[12]

Creatio hominis (opus tectorium Michaelis Angeli in Cappella Sixtina).

A saeculo quinto decimo et deinceps icones Sophiam Sapientiam Dei (Slavice Софїя Премудрость Божїя) adumbrantes reperiuntur, primo Novogardiae Magnae,[12] postea alibi.[18][19] Musivum Christi Sapientiae Divinae parietem ecclesiae Universitatis Catholicae Ukrainicae, Leopoli sitae, ornat.[20]

Allegoria Sapientiae Dei, ab Andrea Sacchi picta anno circiter 1630.

Femina quae in opere tectorio Michaelis Angeli Creatio hominis nuncupato Deum comitatur, Divina Sapientia esse putatur, etiamsi exstant et aliae, vetustiores interpretationes (Eva, Maria, Shekhinah(en)).[21][22] Attamen in opere tectorio ab Andrea Sacchi in Palatio Barberinorum Romano picto, Sapientia est persona allegorica: Sapientia in throno suo ab undecim feminis, attributa eius, utpote aeternitatem, dulcedinem vel sagacitatem exprimentibus, circumdatur.[23]

Aliae interpretationes

[recensere | fontem recensere]

In liturgia Romana, lectio Libri Proverbiorum (8, 22–35), a verbis Dominus possedit me in initio viarum suarum incipiens, in festis Immaculatae Conceptionis (8 XII) et Nativitatis (8 IX) Beatae Mariae Virginis sumitur:[24] ita verba de Sapientia Dei loquentia tamquam ad Mariam se referentia tractantur.[25]

In theologia Orthodoxa habetur quaestio, an sophiologia cum religione Christiana vere congruat. Vocabulum ‘sophiologiae’ ad aliquot systemata theologica inter se similia, sed haud eadem refertur: in his ‘Sapientia’ non tamquam titulus Filii Dei habetur, sed ut (inter alia) ‘persona Divina’ et ‘quarta hypostasis Trinitatis’.[26] Quam ‘quartam hypostasin’ nonnumquam eandem ac Mariam esse putabant,[12] sed apud omnes fere religionem Christianam profitentes extensio cultus Deo soli debiti etiam ad Mariam tamquam haeresis (collyrydianismus[27] vel mariolatria[28]) habetur. In theologia Orthodoxa sophiologia tamquam haeresis damnata est,[29][30] etiamsi theses, ob quas damnatio pronuntiata est, haud recte intellectas esse a nonnullis affirmatur.[31]

  1. 1 2 Who is Lady Wisdom . . . (Trinity Sunday Year C) [in interreti], sacredheartcobham.org.uk, 13 czerwca 2025.
  2. 1 2 3 4 5 O’Collins, Geraldus (2009) Christology: a biblical, historical and systematic study of Jesus. Editio secunda. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-955787-5
  3. 1 2 Romaniuk, Casimirus (1969) Księga Mądrości: Wstęp – Przekład z oryginału – Komentarz, Pismo Święte Starego Testamentu, Tom VIII, część 3. 275 pp. Posnaniae–Varsoviae: Pallottinum.
  4. Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro diurnis horis Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi jussu restitutum et editum (1912). XVII+776+[221]+98*+48 pp. Romae: Typis Polyglottis Vaticanis.
  5. van Imschoot, P. (1938) Sagesse Et Esprit Dans L'ancien Testament. Revue Biblique, 47 (1): 23–49. ISSN 1240-3032
  6. Kaniyamparampil, Emmanuel, O.C.D. (2007) Feminine-Maternal Images of the Spirit in Early Syriac Tradition. Letter & Spirit, 3: 169–188.
  7. Brock, Sebastianus (1999) The Ruah Elohim of Gen 1,2 and its Reception History in the Syriac Tradition. In: A. Wénin, J.-M. Auwers, P.-M. Bogaert (ed.), Lectures et relectures de la Bible: festschrift P.-M. Bogaert, pp. 327-349. Bibliotheca Ephemeridum theologicarum Lovaniensium 144, Lovanii: Leuven University Press. ISBN 978-90-6186-957-3
  8. Busshart, Helena Maria (1985) Christ as Feminine in Julian of Norwich in the Light of the Psychology of C.G. Jung, ETD Collection for Fordham University, 296 pp.
  9. Thorington, Helena (2016) Figures de la Sagesse et de l’autorité féminine. L’exemple des Enseignemens de Christine de Pizan. Le Moyen Français, 78-79: 223–239.
  10. Campbell, Coleen (2016) Lady Wisdom: Redeeming Femininity. [In:] Church Life Journal, A Journal of the McGrath Institute for Church Life [in interreti], University of Notre Dame, 18 Aprilis 2016.
  11. Brzozowska, Sophia (2012) The Church of Divine Wisdom or of Christ – the Incarnate „Logos”? Dedication of "Hagia Sophia" in Constantinople in the Light of Byzantine Sources from 5th to 14th Century. Studia Ceranea, 2: 85–96.
  12. 1 2 3 4 5 Meyendorff, Ioannes (1987) Wisdom-Sophia: Contrasting Approaches to a Complex Theme, [In:] W. Tronzo & I. Lavin (Ed.), Dumbarton Oaks Papers, Vol. 41, Studies on Art and Archeology in Honor of Ernst Kitzinger on His Seventy-Fifth Birthday. Vasingtoniae. ISBN 0-88402-169-6.
  13. Suitner Nicolini, Ioanna (1991) Vénétie romane. [Gallice vertit] Norbert Vaillant, La nuit des temps 76. 351 pp. Saint-Léger-Vauban: Zodiaque. ISBN 978-2-7369-0188-2.
  14. Sainte-Sophie à Bénévent [in interreti], Naples-Napoli, 5 Octobris 2013.
  15. Historia Parafii – Prawosławna Parafia św. Sofii Mądrości Bożej [in interreti].
  16. Balicka-Witakowska, Eva (1998) Remarks on the decorantion and iconography of the Syriac Gospels , British Library, Add. 7174. [In:] Renatus Lavenant (ed.), Symposium Syriacum VII, Orientalia Christiana Analecta 256, pp. 641-659. Romae.
  17. Brzozowska, Sophia (2015) Wisdom Has Built Her House (Proverbs 9, 1–6). The History of the Notion in Southern and Eastern Slavic Art in the 14th–16th Centuries). Studia Ceranea, 5: 33–58.
  18. Hunt, Priscilla (2000) The Novgorod Sophia Icon and 'The Problem of Old Russian Culture': Between Orthodoxy and Sophiology. Symposion: A Journal of Russian Thought, 4–5: 1–41.
  19. Kriza, Agnes (2022) The Novgorod Sophia Icon as a Deesis, In: Depicting Orthodoxy in the Russian Middle Ages: The Novgorod Icon of Sophia, the Divine Wisdom, pp. 77–112. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-885430-2
  20. Образ Христа як Софії-Премудрості Божої у храмі УКУ – UCU [in interreti], ucu.edu.ua, 19 Iunii 2023
  21. Rzepińska, Maria (1994) The Divine Wisdom of Michelangelo in "The Creation of Adam. Artibus et Historiae, 15 (29): 181-187.
  22. Woman-Wisdom from the beginning – L’Osservatore Romano [in interreti], osservatoreromano.va
  23. Allegory of Divine Wisdom | Gallerie Nazionali Barberini Corsini [in interreti], barberinicorsini.org.
  24. Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962.
  25. Mszał Rzymski, przekład polski i objaśnienia opracowali o.o. benedyktyni z opactwa tynieckiego. Posnaniae: Pallottinum, 1963.
  26. Goerdt, Wilhelmus (2008) Sophiology. [In:] E. Fahlbusch, G. W. Bromiley (ed.), The Encyclopedia of Christianity, Vol. 5, p. 122. Eerdmans: Brill. ISBN 978-90-04-14596-2
  27. Sanctus Epiphanius (2008) The Panarion of Epiphanius of Salamis: De fide. Books II and III. [Anglice vertit] Franciscus Williams. Brill. ISBN 978-90-04-22841-2
  28. Amiet, Robertus (1998) Les manuscrits liturgiques du diocèse de Lyon: description et analyse, Documents, études et répertoires, Parisiis: CNRS. ISBN 978-2-271-05568-2
  29. May, Ricardus (2021) Between God and the world: a critical appraisal of the sophiology of Sergius Bulgakov. Scottish Journal of Theology, 74 (1): 67–84.
  30. Fiene, D. M. (1989) What is the Appearance of Divine Sophia? Slavic Review, 48 (3): 449–476.
  31. van Kessel, J.H.J. (2025) Bulgakov’s sophiology and the neopatristic synthesis. Studies in East European Thought, 77 (1): 167–176.

De hac pagina

Haec pagina est pagina mensis.