Dissertatio Philosophica de Orbitis Planetarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dissertatio Philosophica de Orbitis Planetarum est titulus dissertationis Hegelii.

Hic liber dissertatio philosophi Hegelii paene editus iam castigatus est quia Hegelius ibi opinatur solem non plus quam quinque planetas habere qui planetae classici vocentur. Hegelius propria regula mathematica usus contendit inter planetas Martem et Iovem lacunam non esse. Sextus autem planeta nomine Ceres inter hos planetas paulo ante inventus est quam dissertationis liber editus est.

Pagina tituli[recensere | fontem recensere]

Titulus in toto est:

DISSERTATIONI PHILOSOPHICAE
DE
ORBITIS PLANETARUM

PRAEMISSAE THESES
QUAS
RECTORE ACADEMIAE MAGNIFICENTISSIMO
SERENISSIMO PRINICPE AC DOMINO

DOMINO
CAROLO AUGUSTO

DUCE SAXONIAE IULIACI CLIVIAE MONTIUM
ANGARIAE ET GUESTPHALIAE REL.

CONSENTIENTE
AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE

PRO LICENTIA DOCENDI
RITE OBTINENDA
PUBLICE DEFENDET

DIE XXVII. AUG. A. MDCCCI

GE. WILH. FRID. HEGEL
PHILOSOPHIAE DOCTOR

SOCIO ASSUMTO
CAROLO SCHELLING
WIRTEMB.
IENAE TYPIS PRAGERI ET SOC.

 

Liber[recensere | fontem recensere]

Georgius Wilhelmus Fridericus Hegel: Dissertatio philosophica de orbitis planetarum. Ienae MDCCCI; de novo editum: Georg Wilhelm Friedrich Hegel, Disseratio Philosophica de Orbitis planetarum - Philosophische Erörterung über die Planetenbahenen. Übersetzt, eingeleitet und kommentiert von Wolfgang Neuser - In Germanicum convertit, introduxit et commentarium addidit Wolfgangus Neuser. Acta humaniora VCH. 1986.

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.