Disputatio Vicipaediae:Pagina prima/Scin tu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Scin tu...?" iam electa[fontem recensere]

Octobre 2009[fontem recensere]

...Henricum IV Franciae regem antea regem Navarrae fuisse?

... Callidium violaceum Finnice "sacerdoticidam" (papintappaja) publice appellari? Unde hoc nomen infestum venerit nescimus. Cognovimus quidem teredines permultis annis in tignis aedium crepare et strepere, quo factum esse videtur, ut sacerdotes strepitu continuo defatigati paullatim conficerentur. Credat qui vult.

Novembre 2009[fontem recensere]

...aequationes Lorentzianas et aequationes Maxwellianas basem physicae electromagneticae esse?

...contra impeta Argentinae Margaritam Thatcher Malvinas Insulas defendisse?

Decembre 2009[fontem recensere]

...caesarem Gordianum III membrum gentis Antoniae fuisse? Is sucessor naturalis serus Antonii triumviris fuit.

...De Margarita Pretiosa unus ex libris sanctis Ecclesiae Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus esse?

...lucem partem visibilem energiae electromagneticae esse?

...ob res novas Boris Ieltsin Unionem Sovieticam exarmatam fuisse?

Ianuario 2010[fontem recensere]

...vinum novum potionem inter mustum et vinum esse?

...contra inclinationes liberales conservapediam modu vicipaediae creata esse?

...Mediam etiam post ipsius imperium eversum satrapiam clarissimam Imperii Persici fuisse, ibique sedem regalem fuisse?

...apud Graecos et Romanos rhinocerotem Indicum cum unicorne confusum esse?

Februario 2010[fontem recensere]

..claram sententiam Ceterum censeo Carthaginem esse delendam Catonis Censoris esse?

...esse permultos planetas extrasolares, et primum anno 1995 inventum esse?

...urbem Coloniam Agrippinam notissimam esse mense februario ob Carnelevarium Rhenanum?

...Mormonibus Kolob esse stellam valde prope Dei sedem?

Iunio 2010[fontem recensere]

...sedecim casus grammaticos esse linguae Vasconicae?

...secundum commentaria Vitruvii, epistylium est trias architectonica aedificorum columnatorum?

Novembre 2010[fontem recensere]

...anno 1868 primum textum in lingua Protoindoeuropaea (Fabula Schleicheri) scriptum esse?

...gentem Lagidam seu Ptolemaicam Aegyptum rexisse, Alexandro defuncto?

Recentiora[fontem recensere]

Recentissima[fontem recensere]

Proposita[fontem recensere]

  • ... fructús melongenae, speciei Solanum melongena adscriptae, a maioribus nostris mala insana nuncupavisse?
  • ... agnathon quoddam, piscem loricatum maxillis carentem, proavum omnium animalium vertebratorum fuisse? --Alfonsoz (disputatio) 18:19, 15 Octobris 2012 (UTC)
  • ... Carolum Linnaeum, systematis binominalis ad species biologicas Latine appellandas institutorem, auctoritate super alios omnes praevalere? Ita e nexibus Vicipaediarum potiorum constat.(arXiv) (New Scientist)

Renovatio "Scin tu"[fontem recensere]

Mense praeterito hanc rubricam renovare coepi; infra videte quas res delegi. Exemplum Vicipaedia Anglicae conferens, res insolitas ex novis paginis bene scriptis optavi; sed quoniam omnes paginas non legi, alias, si placent, proponite! Lesgles (disputatio) 18:48, 1 Novembris 2014 (UTC)

Octobri 2014[fontem recensere]

Tolkien 1916.jpg

Tolkien (supra depictum) nomen Eärendil a mythis Anglosaxonum mutuatum esse?

… sodales Societatis Arboris Pacis ex anno 1984 arbores in publicis magni momenti locis rite sevisse?

Diocletianum anno 302 consilium de persecutione Christianorum ab oraculo Apollinis petivisse?

Novembri 2014[fontem recensere]

Johngarthia lagostoma yellow crop.jpg

brachyura terrestria (quorum una species supra depicta est) usque ad 1.46 chiliometra per diem migrare posse?

sulphur apud antiquos ad locos fumigandos adhibitum esse?

Philippum II Macedonum regem inter convivium ante nuptias filiae suae celebratum necatum esse?

Decembri 2014[fontem recensere]

Urd magazine.jpg

… culmen mundanum lapidum subsultûs octaginta octo subsultûs esse?

fontem Urdae (supra depictam) mythologiae Nordicae unum esse ex tribus fontibus sub radicibus arboris Yggdrasilis sitis?

… aliquas coniecturas mathematicas nec veras, nec falsas, sed independentes ex axiomatibus usitatis esse??

Ianuario 2015[fontem recensere]

Hobby-Horse.jpg

Alcibiadem quondam Socratem risisse in harundine equitantem cum parvulis filiolis (sicut ludit puella supra depicta)?

Franciscum de Paula se suosque fratres Minimos appellavisse, indicantem severius se ascesin exercere quam Fratres Minores?

Oeno insulam fere 12 500 pares avium Pterodromarum ultimarum sustinere?

Februario 2015[fontem recensere]

Ahalya.jpg

Ahalyam (depictam) fabularum Indicarum, uxorem sapientis Gautamae Maharishi, dici ab Indra deorum rege illectam esse?

dilemma captivi a Merrill Flood et Melvin Dresher mathematicis anno 1950 excogitatum esse?

… nomen fluminis Tananae a lingua Koyukon (Athabascana) tene no vel tenene, ad verbum 'flumen callis', deduci?

Novembri 2015[fontem recensere]

D. Dinis - Compendio de crónicas de reyes (Biblioteca Nacional de España).png

Dionysium regem Portugalliae magnum pinetum prope urbem Leiriam seri iussisse?

Marcello sculptricem anno 1869 statuam Pythiae quae magnam operam Lutetiae exornat sculpsisse?

Hailemariam Desalegn primum ministrum Aethiopiae e populo Wolayta ortum esse?

… verba carminis "Turn! Turn! Turn!" ex capitulo tertio Libri Ecclesiastis accommodata esse?

Aprili 2016[fontem recensere]

Emys.jpg

… circiter 56 species reptilium in Atropatene habitare notas esse?

milites regulares nonnumquam sed perperam monachos esse dici?

Paninem grammaticum 3959 regulas linguae Sanscritae formulavisse?

… proverbium "Roma uno die non est condita" primum in libro Gallico anni 1190, Li Proverbe au Vilain, reperiri?