Disputatio Usoris:Triplec85

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In Omnibus Veritas Suprema Lex Esto

Salve, Triplec85!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 18:11, 8 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]

Mihi videtur te convertore automatico usum esse. Convertores automatici Latine usque adhoc scribere non possunt. Haec Vicipaedia insuper non Romana antiqua sed Latina est: numeris non Romanis sed Arabicis utimur. Si Latine non loqueris, tibi difficile erit textum hic addere. Textuam quem addidisti, non Latine scriptum, removi, sed potes in subpagina usoris retinere ibique recensere si vis.

I think you used a translation utility: unfortunately they haven't learned Latin yet. As you'll notice if you look around, this is not an ancient Roman Wikipaedia, just a Latin one: we don't use Roman numerals. It'll be difficult for you to add text here if you don't know Latin. I removed the text you added, because it isn't in Latin, but it's still in the page history if you want to move it to a user subpage and work on it. Andrew Dalby (disputatio) 18:11, 8 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]