Disputatio Usoris:Solejheyen

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Solejheyen!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 23:29, 2 Iulii 2009 (UTC)[reply]

:Videtur te normas nostras orthographicas aliquanto violare. Confer nexus supra et in pagina prima nostra--Rafaelgarcia 23:29, 2 Iulii 2009 (UTC)erravi--Rafaelgarcia 23:35, 2 Iulii 2009 (UTC)[reply]

Affixum / Adfixum[fontem recensere]

Paginas contribui quia haec verba eandem significationem habent: sunt variantia orthographica. Si fontem habes huius distinctionis, cita s.t.p.!

[Postea:] Nunc video definitiones verbi Anglici "adfix" exstare. Igitur paginam restitui: sed oportet fontes citare, quia verba "adfixum" et "affixum" etymologice haud distinguuntur. Andrew Dalby (disputatio) 16:42, 27 Septembris 2009 (UTC)[reply]