Disputatio Usoris:Roch01A

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Roch01A!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 04:25, 3 Decembris 2008 (UTC)[reply]

In pagina nomine Scacci reverti tuam enmendationem "moti-->motiaci", quod mea sententia "motiacti" non patet vocabulum Latinum esse. Quoque mutavi "Anglice" ad "linguae Anglicae" quod adverbium "Anglice" potest ibi confuse verbum "adhibita est" modificare.--Rafaelgarcia 04:25, 3 Decembris 2008 (UTC)[reply]

Gratias multas[fontem recensere]

Gratias multas ago ob emendationes miscellaneas! Si credis te Latinitatem paginae admelioravisse, potes gradum Latinitatis mutare, e.g. {{Latinitas|-2}} muta ad

Reverti quia ...[fontem recensere]

Mutationes in De vita sua (Septimius Severus) reverti quia eae sententiae ex Historia Augusta verbatim extractae sunt. Spero me nunc eam rem melius indicavisse. Salve! Andrew Dalby (disputatio) 11:44, 16 Iulii 2010 (UTC)[reply]

destillatio[fontem recensere]

Salve. Lege si vis primam sententiam commentationis apud Wikipediam:

Distillation is a unit operation, or a physical separation process, and not a chemical reaction.

Deinde tuam sententiam:

Destillatio est reactio chemica.

Fortasse modo corrigere Pantocratoris sermonem voluisti, sed haec sententia falsa est. Si in animo habes plus laborare in hanc commentationem, libenter tibi demitto. Si autem non, pauca recensere velim ego.

Valeas optime in proximum!

--Ioscius 12:23, 10 Augusti 2010 (UTC)[reply]

Just to let you know, hiemps and hiems are both ok, so there's no need to change one to the other ... But I created a redirect, anyway, so now it's fine either way. Mattie 23:56, 14 Septembris 2010 (UTC)[reply]