Disputatio Usoris:Renatocucco

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Renate!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Id quod addidisti in pagina Capua (antiqua) utile est. Apud Augustus mutationes tuas reverti quia (1) capsam delevisti, fortasse inconsulte; (2) multa in praefatione addidisti, sine nexibus. Haec res fortasse subter in textu addere oportet, ibi ubi relevant, et nexibus internis munire. Sine dubio nobis plura et meliora dicere oportet de vita Augusti.

-- Andrew Dalby (disputatio) 10:08, 8 Martii 2014 (UTC)[reply]