Disputatio Usoris:Komischn

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Komischn!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 23:10, 26 Maii 2008 (UTC)[reply]

de litterarum maiuscularum usu[fontem recensere]

Salve, amice. Te vidi mutasse litteram maiusculam in formula {{Usor la-4}} in minisculam. Intellego rationem certe dubio tuam, sed, si licet mihi sententia Anglica uti, est "verbatio equi mortui". Quaeso, etiamsi displiceat, nostra proposita solita adhibeas, et litteras maiusculas quoad spectent ad nomina propria et ethnica constare sinas. Fuerunt sescena huius rationis colloquia, et videmus, noli alioqui putare, ambas disputationis partes, sed ut plane patet, si nonnullas commentationes inspicias, auctores nostri, et haud sine locis, hoc modo maiusculas scribere eligerunt. Vide s.v. Vicipaedia:Taberna/Tabularium_8#Capital_letters_in_language_names.3F. Gratias ago pro conlationibus tuis, et spero te propositis nostris non multo offendi. Quam optime valeas.--Ioscius (disp) 21:29, 7 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Tibi consentio, Iosci. Verbum "Latinitas" secundum vocabularia varia semper littera maiuscula scribenda est. Nunc alias formulas categoriae "la" mutabo.--Komischn 23:16, 7 Iunii 2008 (UTC)[reply]
Gratias iterum ago ob comprehensionem tuam humilem ago. Et mutavi responsum tuum, quia certe nominum formae -ius vocativa forma modo est -i. Valeas. --Ioscius (disp) 23:35, 7 Iunii 2008 (UTC)[reply]

2deseptiembre[fontem recensere]

Salve, Komischn!. Vale te, o frater!.--2deseptiembre 16:35, 3 Decembris 2008 (UTC)[reply]

De anatibus[fontem recensere]

Salve, Komishn. Disputandum est de pagina discretiva anatis apud Disputatio:Anas (discretiva). Non intellego cur confestim eam paginam delendam esse, si duas aut plures paginas iam habemus "anas" appellatas.--Rafaelgarcia 23:54, 26 Ianuarii 2009 (UTC)[reply]

de motione paginae Quadratum Sator[fontem recensere]

Salve, Komischn. Benevole respexi correctionem tuam (Q. Sator-> Q. Satoris) quoad grammaticam, neque ei strenue opposuissem, cum eam ipse (aliis Vicipaedianis minime exclusis) tempestivam putavissem. Tamen, cur in disputatione eius paginae motionem non proposuisti ante quam effecisti? Quod nam congrue videtur cum paulo demum incerta motio sit. Etenim Vicipaediae aliarum linguarum varie (lege: modo cum modo sine forma genetiva) titulum imponunt, vide en:Sator Square, fr:Carré Sator, it:Quadrato del Sator, es:Cuadrado Sator, pt:Quadrado Sator et similia. Vale optime. --Poecus (disputatio) 23:58, 24 Novembris 2012 (UTC)[reply]