Disputatio Usoris:Aeneas88

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Aeneas88!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Rafaelgarcia 17:37, 29 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Amice,

Gratias tibi ago consilium tuum! Multam de Vicipaedia nescio. (Numquam Vicipaedia usus sum, et auxilio opus est.)

--Aeneas88 21:18, 29 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

De Latinitate[fontem recensere]

Salve Aenea. Scribam de latinitate commentationis ad Collegium Stocktonis spectantis: 1. Stocktonense? 2. Institutionis vox non est eo sensu attestata -> Institutum aut universitas? 3. de eruditione dici nequit -> studiorum? 4. Vice in Nova Caesarea solet casus locativus adhiberi -> Novae Caesareae. 5. Situs saepius dicitur quam locatus. 6. Adiectivum oportet casum nominis sequi, ideo sita. 6. Anno, non in anno. Spero te in dies maiorem operam daturum Vicipaediae augendae.--Ceylon 06:41, 30 Aprilis 2008 (UTC)[reply]

Nova Caesarea, quia nec urbs est nec oppidum, non casum locativum adhibet. In Nova Caesarea recte scripsit. —Mucius Tever 01:56, 1 Maii 2008 (UTC)[reply]
Itavero, pudet me imperitiae geographiae Americanae.--Ceylon 07:50, 1 Maii 2008 (UTC)[reply]