Disputatio Formulae:Aeva geologica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quaternaria aut quaternarium[fontem recensere]

Cur habemus Neogenicum, Palaeogenicum, etc., nomina neutra, sed Quaternaria, nomen femininum (aut nomen plurale neutrum)? Lesgles (disputatio) 20:11, 27 Februarii 2018 (UTC)

Quia fontes horum nominum omnium quaesivi. Quaternaria aetate excepta, nomina omnia aevorum geologicorum, tam longorum quam brevium, sub forma neutra repperi (interdum perpaucis exemplis!) Quaternaria tantum sub forma feminina, non neutra, usque adhuc habeo. Si vera ratio sit huius incongruitatis, nescio, quia nullibi explicatio "officialis" nominum Latinorum geologicorum exstare videtur. Si formam neutram invenis, optime! Andrew Dalby (disputatio) 20:33, 27 Februarii 2018 (UTC)
Ah, fontem illam non vidi! Pro neutro genere hoc inveni: Doct. Aloysius Meschinelli, Fungorum fossilium omnium hucusque cognitorum iconographia, XXXI tabulis exornata (Vicetiae: 1902), p. vi: "aevum quaternarium". Lesgles (disputatio) 01:49, 28 Februarii 2018 (UTC)
Valde bene! Per me nexús emenda ... et paginam crea si vis. Andrew Dalby (disputatio) 09:44, 28 Februarii 2018 (UTC)