Disputatio Categoriae:Politici per civitates digesti

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Facere non possum, quin paullulum locutionem q.e. "politicorum peritus" demirer. Mihi quidem hominem significat, qui omnia de viris/feminis politicis cognovit et scit, fortasse quod in tantae politicorum multitudinis familiaritatem venit. Nonne hic simpliciter de politico (sc. viro) vel femina politica agitur? Sin autem hic de rebus politicis agatur, nonne rectius dicatur "rerum politicarum peritus" (ut Ioannes Fischer (rerum politicarum peritus)) vel "politicae peritus" vel simpliciter, ut supra dixi, "politicus". Neander 09:44, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]

Probe dicis, amice. Ainsworth's: 'politician' = politicae scientiae peritus. Cassell's: 'politician' = "vir rerum civilium (or reipublicae) peritus." IacobusAmor 11:13, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Optime, quia iam voluimus hunc titulum emendare: loco "secundum civitates", nisi fallor, praeferimus "civitate". Sed "vir" non possumus dicere: pace Cassell's, in rebus publicis hodiernis adsunt et feminae. Quid igitur? "Politici civitate digesti"? Andrew Dalby (disputatio) 11:46, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Utinam possimus "civitatim" dicere! At non possumus. Si "politici civitate digesti" dicamus, vix grammaticam violemus, dummodo nos dicamus ablativo respectús uti. Sed timeo, ut satis perspicuum sit. Forsitan possimus "politici per (singulas) civitates digesti" dicere. Ovidius quidem in initio Fastorum dicit "Tempora ... digesta per annum". Neander 13:38, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Sed haec locutio (digesta per annum) Anglice significat 'through the year', non 'by year'? IacobusAmor 13:52, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Ita vero. Hoc ipse quoque animadverti. Itaque aliud exemplum ex Vergilio sumpsi, quamquam de concretiore re agere videtur. Neander 17:26, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]
... et Vergilius in Georgicis (2.54) "vacuos si sit digesta per agros". Neander 13:50, 5 Augusti 2011 (UTC)[reply]

Quaestio renovata[fontem recensere]

Agere oportet ... sed quomodo? Ego "formulam" anteriorem creavi, quam imperfectam esse confiteor.

  1. Loco "politicorum peritorum" an accipimus Politici?
  2. Loco "secundum civitates" Dalbianas aut "civitate" Amorosá, an accipimus per civitates Neandricas et Vergilianas?

Si enim consensus reperiri potest, multas tales categorias oportet in novam formam redigere. Dicite, amici! Andrew Dalby (disputatio) 09:17, 28 Augusti 2011 (UTC)[reply]

Licet aliis quoque Vicipaedianis verba faciendi locus dandus sit, facere non possum, quin pauca adhuc addam: Plinius, cum in Naturalis historiae libro primo ea, quae libro X continentur, explicat, de paragrapho 13 ita dicit: digestio avium per genera. Quo exemplo usi possimus dicere: digestio politicorum per civitates. Apud Plinium (nat. 29.15) eandem repperimus constructionem: commentarium . . . , quem nos per genera usús sui digerimus. Quamquam politici per civitates digesti mihi placet dicere, nolo Dalbianam neque Amorosam opiniones penitus repudiare. Neander 12:57, 28 Augusti 2011 (UTC)[reply]
Praepositionem secundum Anglice 'according to, in accordance with' significare velle fortasse putabamus, ut apud Ciceronem, Caesarem, Livium: secundum naturam vivere. ¶ Hoc verbum civitate sic adhibitum est "ablative of means or instrument": "The instrumental ablative of means is mostly used of things. A personal [N.B.] agent employed by another is usually denoted by per, 'through' (i.e., 'through the agency of'), with the accusative. . . . Nevertheless the bare instrumental ablative, without ab, is used of persons, if they are regarded as the mere instruments in the hands of another. . . . But an unconscious or unwilling agent also may be regarded as an instrument, e.g. Cic. Mil. 54 uxore paene constrictus" (E. C. Woodcock, A New Latin Syntax, 1959, p. 32). IacobusAmor 13:33, 28 Augusti 2011 (UTC)[reply]
politici ob brevitatem, per civitates ob maximam claritatem diligo, inde politici per civitates digesti praeoptem.--Utilo 16:59, 29 Augusti 2011 (UTC)[reply]