Disputatio Categoriae:Odontologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Odontoiatria non est latinum verbum. Fortasse est pagina delenda.--Xaverius 13:30, 18 Novembris 2012 (UTC)

Ita. Oportet a principio verbum idoneum in disputatione Disputatio:Medicina dentium statuere. Quo facto, possumus hanc categoriam delere novamque sub bono titulo creare. Andrew Dalby (disputatio) 13:45, 18 Novembris 2012 (UTC)
Qui in Norvegia et Dania summum gradum academicum in hac arte consecuti sunt, doctores odontologiae appellantur. Quamquam medicinam dentium omnino approbo, odontologiam duxerim vocabulum expeditius esse. Sed mihi utrumque placet vocabulum. Neander (disputatio) 15:25, 18 Novembris 2012 (UTC)
Ego malo odontologiam quam medicinam dentium, etiamsi unaeutraeque bonae sunt.--Xaverius 13:52, 19 Novembris 2012 (UTC)
Laete accipio "Odontologia". Si vis, Xaveri, novam categoriam crea et veterem dele. Andrew Dalby (disputatio) 14:28, 19 Novembris 2012 (UTC)